Thursday, February 4, 2010

Rustica cum Mulctro Lactis (Porta Latina)

SOURCE: The text is taken from the Latin textbook Porta Latina: Fables of La Fontaine by Frank Gardner Moore, available at GoogleBooks. You can consult the textbook for vocabulary and also for notes on each fable. For more information and other versions of this fable, see Ashliman's pages about Air Castle tales. In LaFontaine, the fable is 7.10, La Laitière et le pot au lait.

READ OUT LOUD. Choose which marked text you prefer to practice with - macrons or accent marks - and read the text out loud until you feel comfortable and confident. Then, try reading the unmarked text at the bottom. It should be easy for you after practicing with the marked texts. :-)


MACRONS. Here is the text with macrons:

Petrōnilla, quae suprā pulvīllum mulctrum lactis plēnum in capite portābat, in urbem sine impedīmentō sē ventūram satis cōnfīdēbat. Expedīta sānē, quippe quae vestīmentum breve ac simplex et, quō celerior esset, soleās illō diē induisset, magnīs dum gradibus prōcēdit, lactis pretium iam nunc tōtum aestimābat; animō deinde argentum impendēbat; ēmptīs cōgitātiōne centum ōvīs ut ter incubārent gallīnae effēcit. Maximā eius cūrā rēs optimē īre vidēbatur. "Facile enim" inquit "erit mihi circā casam pullōs alere, quibus vulpēs admodum erit callida nisi ita parcet, ut inde porcum emam. Hunc deinde pinguem reddere, quantulō furfurum cōnstābit! Erat profectō, cum meus fuit satis nitidus, ut prō eō vēnditō pecūniam ingentem acceptūra sim. Et quis mē retinēbit quīn vaccam, ut nunc sunt pretia, in stabulum nostrum redūcam ūnā cum vitulō, quem in mediō grege salīre videam?" Hīs verbīs illa quoque gaudiō exsiluit, ut caderet mulctrum lactis. Valēte vōs, vacca, vitule, porce, pullī! Hōrum bonōrum domina, ubi trīstī oculō fortūnam suam humī strātam respexit, valdē metuēns nē verberārētur, ad veniam ā marītō petendam īre pergit. Ex hāc nārrātiunculā facta est fābula, quam in scaenā āctam Mulctellāriam appellant. Quisnam nōn errōre vagātur, aut somnia sibi numquam fingit? Nōnne ita fēcērunt, ut rēx ille Pyrrhus et Petrōnilla, rūstica nostra, sīc cēterī omnēs, tam sapientēs quam furiōsi? Vigilāns somniat ūnus quisque, neque quicquam dulcius. Tunc enim sēnsūs nostrōs blandus capit error, ut cūnctōs honōrēs, quamlibet uxōrem, omnia bona nostra putēmus. Cum sōlus sim, fortissimum quemque prōvocō, passim vagor, pergō īre Persārum rēgem dē soliō dēiectum; ipse rēx fīō, et populō quidem meō dilēctissimus; in caput meum corōnis pluit. Quod sī forte ad mē revocātus sum, ecce, īdem, quī semper fuī, sum rūsticus!



ACCENT MARKS. Here is the text with ecclesiastical accents, plus some color-coding for the words of three or more syllables (blue: penultimate stress; red: antepenultimate stress):

Petronílla, quae supra pulvíllum mulctrum lactis plenum in cápite portábat, in urbem sine impediménto se ventúram satis confidébat. Expedíta sane, quippe quae vestiméntum breve ac simplex et, quo celérior esset, sóleas illo die induísset, magnis dum grádibus procédit, lactis prétium iam nunc totum aestimábat; ánimo deínde argéntum impendébat; emptis cogitatióne centum ovis ut ter incubárent gallínae effécit. Máxima eius cura res óptime ire videbátur. "Fácile enim" inquit "erit mihi circa casam pullos álere, quibus vulpes ádmodum erit cállida nisi ita parcet, ut inde porcum emam. Hunc deínde pinguem réddere, quántulo fúrfurum constábit! Erat profécto, cum meus fuit satis nítidus, ut pro eo véndito pecúniam ingéntem acceptúra sim. Et quis me retinébit quin vaccam, ut nunc sunt prétia, in stábulum nostrum redúcam una cum vítulo, quem in médio grege salíre vídeam?" His verbis illa quoque gaúdio exsíluit, ut cáderet mulctrum lactis. Valéte vos, vacca, vítule, porce, pulli! Horum bonórum dómina, ubi tristi óculo fortúnam suam humi stratam respéxit, valde métuens ne verberarétur, ad véniam a maríto peténdam ire pergit. Ex hac narratiúncula facta est fábula, quam in scaena actam Mulctelláriam appéllant. Quisnam non erróre vagátur, aut sómnia sibi numquam fingit? Nonne ita fecérunt, ut rex ille Pyrrhus et Petronílla, rústica nostra, sic céteri omnes, tam sapiéntes quam furiósi? Vígilans sómniat unus quisque, neque quicquam dúlcius. Tunc enim sensus nostros blandus capit error, ut cunctos honóres, quámlibet uxórem, ómnia bona nostra putémus. Cum solus sim, fortíssimum quemque próvoco, passim vagor, pergo ire Persárum regem de sólio deiéctum; ipse rex fio, et pópulo quidem meo dilectíssimus; in caput meum corónis pluit. Quod si forte ad me revocátus sum, ecce, idem, qui semper fui, sum rústicus!



UNMARKED TEXT. Here is the unmarked text - after practicing with the marked text that you prefer, you should not have any trouble with the unmarked text; I've inserted spaces between the segments to make it easier to follow:

Petronilla,
quae supra pulvillum
mulctrum lactis plenum
in capite portabat,
in urbem
sine impedimento
se venturam satis confidebat.
Expedita sane,
quippe quae
vestimentum breve ac simplex
et, quo celerior esset, soleas
illo die induisset,
magnis dum gradibus procedit,
lactis pretium
iam nunc totum aestimabat;
animo deinde
argentum impendebat;
emptis cogitatione centum ovis
ut ter incubarent gallinae
effecit.
Maxima eius cura
res optime ire videbatur.
"Facile enim" inquit
"erit mihi
circa casam pullos alere,
quibus
vulpes admodum erit callida
nisi ita parcet,
ut inde porcum emam.
Hunc deinde
pinguem reddere,
quantulo furfurum constabit!
Erat profecto,
cum meus fuit satis nitidus,
ut pro eo vendito
pecuniam ingentem acceptura sim.
Et quis
me retinebit
quin vaccam, ut nunc sunt pretia,
in stabulum nostrum reducam
una cum vitulo,
quem in medio grege salire videam?"
His verbis
illa quoque gaudio exsiluit,
ut caderet mulctrum lactis.
Valete vos,
vacca, vitule, porce, pulli!
Horum bonorum domina,
ubi
tristi oculo
fortunam suam
humi stratam respexit,
valde metuens ne verberaretur,
ad veniam a marito petendam
ire pergit.
Ex hac narratiuncula
facta est fabula,
quam in scaena actam
Mulctellariam appellant.
Quisnam non errore vagatur,
aut somnia
sibi numquam fingit?
Nonne ita fecerunt,
ut rex ille Pyrrhus
et Petronilla, rustica nostra,
sic ceteri omnes,
tam sapientes quam furiosi?
Vigilans somniat unus quisque,
neque quicquam dulcius.
Tunc enim sensus nostros
blandus capit error,
ut cunctos honores,
quamlibet uxorem,
omnia bona nostra putemus.
Cum solus sim,
fortissimum quemque provoco,
passim vagor,
pergo ire
Persarum regem de solio deiectum;
ipse rex fio,
et populo quidem meo dilectissimus;
in caput meum
coronis pluit.
Quod si forte
ad me revocatus sum,
ecce, idem, qui semper fui,
sum rusticus!



IMAGE. Here is the illustration of the fable by Aractingy:

No comments:

Post a Comment