Saturday, February 27, 2010

Pistor Filiusque et Asinus (Porta Latina)

SOURCE: The text is taken from the Latin textbook Porta Latina: Fables of La Fontaine by Frank Gardner Moore, available at GoogleBooks. You can consult the textbook for vocabulary and also for notes on each fable. For more information and other versions, see Ashliman's useful collection of parallel stories from various European and Middle Eastern cultures. In LaFontaine, the fable is 3.1, Le Meunier son fils et l'Ane.

READ OUT LOUD. Choose which marked text you prefer to practice with - macrons or accent marks - and read the text out loud until you feel comfortable and confident. Then, try reading the unmarked text at the bottom. It should be easy for you after practicing with the marked texts. :-)


MACRONS. Here is the text with macrons:

Pīstor quīdam ac fīlius eius, ille senex, hic puer, sed iam, nisi mē fallit memoria, quīndecim annōrum, ad mercātum ōlim, ut asinum vēnderent, profectī sunt. Quem ut integrīs vīribus eōque maiōre pretiō esset, vīnctīs pedibus suspēnsum portābant, tamquam candēlābrum ferrent, īnfēlīcēs sānē hominēs, rūsticī ac stultissimī! Quī prīmus illōs vīdit, rīsum tenēre nōn potuit. "Quamnam" inquit "fābulam āctūrī sunt istī? Minus profectō asinus ille est quem ita appellant!" Hōc audītō pīstor, cognitā stultitiā suā, asinum solūtum pedibus īre coēgit, querentem mōre ac sermōne suō, quippe quem valdē dēlectāsset portārī. Dominus autem, quī illud nihilī faciēbat, fīlium ascendere iubet, sequitur ipse. Tum forte accidit ut praeterīrent trēs mercātōrēs optimī, quibus displicēbat quod vidērunt. Maximus igitur nātū puerō exclāmat: "Ohē iam!" inquit "dēscende! Nōlī monitōrem exspectāre, adulēscēns, cui cānis capillīs satelles est. Tuum profectō sequī est; ascendat senex." Tum pīstor "Mōs vōbīs" inquit, "virī honestissimī, gerendus est." Dēsilit puer, senex cōnscendit. Paulō post praetereunt trēs virginēs, ē quibus ūna "Pudet" inquit "taedetque vidēre hunc puerum claudicantem, dum stultus ille sedet velut cōnsul, scīlicet aliquid sē esse ratus, vel potius quasi vitulus!" Ille autem ita respondit: "Vitulus sānē hāc aetāte haud mihi videor, expertō crēde! Abī sōdēs!" Post multās ineptiās hinc vel inde iactātās, pīstor, parum rēctē sē fēcisse ratus, fīlium post sē recēpit. Vix trīgintā passūs prōgressī erant, cum aliī etiam maledictīs eōs carpere coepērunt. "Parum sānī" inquit quīdam "hī hominēs! Asinum crēdō nihil amplius posse, ut quī verberibus moritūrus sit. Quid? Ita onerāre miserum asellum! Nōnne hōs miseret famulī, ut ita dīcam, veteris suī? Pellem nōn dubitō quīn in mercātū vēnditūrī sint." Tum rūsticus: "Ita mē dī servent, ut prōrsus īnsānit quī omnibus quotquot sunt hominibus satis facere velit. Nihilō minus cōnēmur sī quā rem ad fīnem perdūcāmus." Dēscendunt ambō; asinus magnificē antecēdit sōlus. Deinde obvius factus quīdam "Quisnam" inquit "hic est mōs, ut asellus ōtiōsē incēdat, dominus incommodō suō ambulet? Utrum hic an ille ad sē fatīgandum nātus est? Moneō ut illum in cistam quandam condant; nam asinō dum parcunt, calceōs sibi conterunt Aequē omnēs asinī sunt." Cui pīstor "Rēctē" inquit "dīcis; concēdō fateorque mē asinum esse. Sed posthāc laudent vituperent, dīcant taceant; quod mihi vīsum erit, id agam." Neque dīxit sōlum, immō probē faciēbat.



ACCENT MARKS. Here is the text with stress accents, plus some color-coding for the words of three or more syllables (blue: penultimate stress; red: antepenultimate stress):

Pistor quidam ac fílius eius, ille senex, hic puer, sed iam, nisi me fallit memória, quíndecim annórum, ad mercátum olim, ut ásinum vénderent, profécti sunt. Quem ut íntegris víribus eóque maióre prétio esset, vinctis pédibus suspénsum portábant, tamquam candélabrum ferrent, infelíces sane hómines, rústici ac stultíssimi! Qui primus illos vidit, risum tenére non pótuit. "Quamnam" inquit "fábulam actúri sunt isti? Minus profécto ásinus ille est quem ita appéllant!" Hoc audíto pistor, cógnita stultítia sua, ásinum solútum pédibus ire coégit, queréntem more ac sermóne suo, quippe quem valde delectásset portári. Dóminus autem, qui illud níhili faciébat, fílium ascéndere iubet, séquitur ipse. Tum forte áccidit ut praeterírent tres mercatóres óptimi, quibus displicébat quod vidérunt. Máximus ígitur natu púero exclámat: "Ohe iam!" inquit "descénde! Noli monitórem exspectáre, aduléscens, cui canis capíllis satélles est. Tuum profécto sequi est, ascéndat senex." Tum pistor "Mos vobis" inquit, "viri honestíssimi, geréndus est." Désilit puer, senex conscéndit. Paulo post praetéreunt tres vírgines, e quibus una "Pudet" inquit "taedétque vidére hunc púerum claudicántem, dum stultus ille sedet velut consul, scílicet áliquid se esse ratus, vel pótius quasi vítulus!" Ille autem ita respóndit: "Vítulus sane hac aetáte haud mihi vídeor, expérto crede! Abi sodes!" Post multas inéptias hinc vel inde iactátas, pistor, parum recte se fecísse ratus, fílium post se recépit. Vix trigínta passus progréssi erant, cum álii étiam maledíctis eos cárpere coepérunt. "Parum sani" inquit quidam "hi hómines!" Ásinum credo nihil ámplius posse, ut qui verbéribus moritúrus sit. Quid? Ita oneráre míserum aséllum! Nonne hos míseret fámuli, ut ita dicam, véteris sui? Pellem non dúbito quin in mercátu venditúri sint." Tum rústicus: "Ita me di servent, ut prorsus insánit qui ómnibus quotquot sunt homínibus satis fácere velit. Níhilo minus conémur si qua rem ad finem perducámus." Descéndunt ambo; ásinus magnífice antecédit solus. Deínde óbvius factus quidam "Quisnam" inquit "hic est mos, ut aséllus otióse incédat, dóminus incómmodo suo ámbulet? Utrum hic an ille ad se natus est? Móneo ut illum in cistam quandam condant; nam ásino dum parcunt, cálceos sibi cónterunt. Aeque omnes ásini sunt." Cui pistor "Recte" inquit "dicis; concédo fateórque me ásinum esse. Sed posthac laudent vitúperent, dicant táceant; quod mihi visum erit, id agam." Neque dixit solum, immo probe faciébat.



UNMARKED TEXT. Here is the unmarked text - after practicing with the marked text that you prefer, you should not have any trouble with the unmarked text; I've inserted spaces between the segments to make it easier to follow:

Pistor quidam ac filius eius,
ille senex, hic puer,
sed iam, nisi me fallit memoria,
quindecim annorum,
ad mercatum olim,
ut asinum venderent,
profecti sunt.
Quem
ut integris viribus
eoque maiore pretio esset,
vinctis pedibus
suspensum portabant,
tamquam candelabrum ferrent,
infelices sane homines,
rustici ac stultissimi!
Qui primus
illos vidit,
risum tenere non potuit.
"Quamnam" inquit "fabulam
acturi sunt isti?
Minus profecto asinus
ille est quem ita appellant!"
Hoc audito
pistor,
cognita stultitia sua,
asinum solutum
pedibus ire coegit,
querentem more ac sermone suo,
quippe quem
valde delectasset portari.
Dominus autem,
qui illud nihili faciebat,
filium ascendere iubet,
sequitur ipse.
Tum forte accidit
ut praeterirent tres mercatores optimi,
quibus displicebat
quod viderunt.
Maximus igitur natu
puero exclamat:
"Ohe iam!" inquit "descende!
Noli monitorem exspectare,
adulescens,
cui
canis capillis satelles est.
Tuum profecto sequi est;
ascendat senex."
Tum pistor
"Mos vobis" inquit,
"viri honestissimi,
gerendus est."
Desilit puer,
senex conscendit.
Paulo post
praetereunt tres virgines,
e quibus una
"Pudet" inquit "taedetque
videre hunc puerum claudicantem,
dum stultus ille
sedet velut consul,
scilicet aliquid se esse ratus,
vel potius quasi vitulus!"
Ille autem ita respondit:
"Vitulus sane
hac aetate
haud mihi videor,
experto crede!
Abi sodes!"
Post multas ineptias
hinc vel inde iactatas,
pistor,
parum recte se fecisse
ratus,
filium post se recepit.
Vix triginta passus progressi erant,
cum alii etiam
maledictis eos carpere coeperunt.
"Parum sani" inquit quidam
"hi homines!
Asinum credo
nihil amplius posse,
ut qui verberibus moriturus sit.
Quid?
Ita onerare miserum asellum!
Nonne hos miseret
famuli, ut ita dicam, veteris sui?
Pellem non dubito quin
in mercatu vendituri sint."
Tum rusticus:
"Ita me di servent,
ut prorsus insanit
qui
omnibus quotquot sunt hominibus
satis facere velit.
Nihilo minus conemur
si qua
rem ad finem perducamus."
Descendunt ambo;
asinus magnifice antecedit solus.
Deinde obvius factus quidam
"Quisnam" inquit "hic est mos,
ut asellus otiose incedat,
dominus incommodo suo ambulet?
Utrum hic an ille
ad se fatigandum natus est?
Moneo
ut illum
in cistam quandam condant;
nam asino dum parcunt,
calceos sibi conterunt.
Aeque omnes asini sunt."
Cui pistor
"Recte" inquit "dicis;
concedo fateorque
me asinum esse.
Sed posthac
laudent vituperent, dicant taceant;
quod mihi visum erit, id agam."
Neque dixit solum,
immo probe faciebat.



IMAGE. Here is the illustration of the fable by Aractingy:

No comments:

Post a Comment