SOURCE: The text is taken from the Latin textbook Porta Latina: Fables of La Fontaine by Frank Gardner Moore, available at GoogleBooks. You can consult the textbook for vocabulary and also for notes on each fable. In LaFontaine, the fable is 8.2, Le Savetier et le Financier, and the story seems to be based on Horace Epistles, 1.7, and the story of Volteius Mena.
READ OUT LOUD. Choose which marked text you prefer to practice with - macrons or accent marks - and read the text out loud until you feel comfortable and confident. Then, try reading the unmarked text at the bottom. It should be easy for you after practicing with the marked texts. :-)
MACRONS. Here is the text with macrons:
Sūtor quīdam ab oriente sōle ad occidentem cotīdiē cantābat, ut rēs mirābilis omnibus vidērētur quī eum vel vīderant vel audīverant. Mirā sānē arte canēbat, magis contentus quam quīlibet ē septem illīs sapientibus. Vīcīnus contrā eius, argentārius bene nummātus, haud multum canēbat, minus dormiēbat. Quem, sī quandō prīmā dēmum lūce dormitāverat, sūtor cantandō excitābat. Inde querēbātur ille, quod, sīcut cētera, nōn ita somnum quoque dī prūdentēs in forō vēnīre iussissent, ut vulgō cibum pōtiōnemve emere solērent. Cantōrem tum in aedēs suās amplissimās allātum ita interrogāvit: "Dīc mihi" inquit "mī vetule, quantum argentī quotannīs merēris?" "Quotannīs autem, domine? Ita mē dī ament, haud istō modō ratiōnem inīre soleō, ut diēī diem addam. Mihi quidem satis est, ad fīnem annī sī quā adhūc supersum. Pānem suum quisque adfert diēs." Ita respondit quasi dērīdēns sūtor. "Estō" inquit alter, "sed quid diē quōque merēris?" "Modo plūs, modo minus. Pessima autem rēs est illa (et aliter sānē satis esset mercēs mea), quod annīs singulīs insunt tot diēs, quibus cessāre iubeāmur. Profectō nimis crēbrī diēs fēstī, quōrum alter nocet alterī, nōs perdunt. Et sacerdōs nōbīs dīvī cuiusdam novī semper sacra anniversāria dēnūntiat." Tum argentārius, alterīus īnscientiam rīdēns, "Rēgem" inquit "hodiē tē facere cupiō; accipe nummōs centum, quōs ad ūsūs necessāriōs servēs." Ille autem omne argentum sē vidēre ratus quod hīs centum annīs hominēs ē terrā effōdissent, domum redit; nummōs sub casā condit, et laetitiam quidem suam cum illīs. Nūlla enim iam carmina; perdita etiam vōx, simul atque id nactus est, quod omnia mala sēcum adferret. Nūllus inde somnus, nihil nisi cūrae, et, visō forte hospite, suspiciōnēs metūsque inānēs. Per tōtum diem quasi excubābat; noctū, sī quid strepitūs fēcerat fēlēs, nē haec argentum abriperet metuēbat. Tandem aliquandō ad vīcīnum, quem nōn iam, ut ōlim, māne excitābat, accurrit; "Redde" inquit "mihi cantum ac somnum; at istōs centum nummōs, ēn, recipe sōdēs."
ACCENT MARKS. Here is the prose text with accents, plus some color-coding for the words of three or more syllables (blue: penultimate stress; red: antepenultimate stress):
Sutor quidam ab oriénte sole ad occidéntem cotídie cantábat, ut res mirábilis ómnibus viderétur qui eum vel víderant vel audíverant. Mira sane arte canébat, magis conténtus quam quílibet e septem illis sapiéntibus. Vicínus contra eius, argentárius bene nummátus, haud multum canébat, minus dormiébat. Quem, si quando prima demum luce dormitáverat, sutor cantándo excitábat. Inde querebátur ille, quod, sicut cétera, non ita somnum quoque di prudéntes in foro veníre iussíssent, ut vulgo cibum potionémve émere solérent. Cantórem tum in aedes suas amplíssimas allátum ita interrogávit: "Dic mihi" inquit "mi vétule, quantum argénti quotánnis meréris?" "Quotánnis autem, dómine? Ita me di ament, haud isto modo ratiónem iníre sóleo, ut diéi diem addam. Mihi quidem satis est, ad finem anni si qua adhuc supérsum. Panem suum quisque adfert dies." Ita respóndit quasi derídens sutor. "Esto" inquit alter, "sed quid die quoque meréris?" "Modo plus, modo minus. Péssima autem res est illa (et áliter sane satis esset merces mea), quod annis síngulis insunt tot dies, quibus cessáre iubeámur. Profécto nimis crebri dies festi, quorum alter nocet álteri, nos perdunt. Et sacérdos nobis divi cuiúsdam novi semper sacra anniversária denúntiat." Tum argentárius, alteríus insciéntiam ridens, "Regem" inquit "hódie te fácere cúpio; áccipe nummos centum, quos ad usus necessários serves." Ille autem omne argéntum se vidére ratus quod his centum annis hómines e terra effodíssent, domum redit; nummos sub casa condit, et laetítiam quidem suam cum illis. Nulla enim iam cármina; pérdita étiam vox, simul atque id nactus est, quod ómnia mala secum adférret. Nullus inde somnus, nihil nisi curae, et, viso forte hóspite, suspiciónes metúsque inánes. Per totum diem quasi excubábat; noctu, si quid strépitus fécerat feles, ne haec argéntum abríperet metuébat. Tandem aliquándo ad vicínum, quem non iam, ut olim, mane excitábat, accúrrit; "Redde" inquit "mihi cantum ac somnum; at istos centum nummos, en, récipe sodes."
UNMARKED TEXT. Here is the unmarked text - after practicing with the marked text that you prefer, you should not have any trouble with the unmarked text; I've inserted spaces between the segments to make it easier to follow:
Sutor quidam
ab oriente sole ad occidentem
cotidie cantabat,
ut res mirabilis omnibus videretur
qui eum vel viderant vel audiverant.
Mira sane arte canebat,
magis contentus
quam quilibet
e septem illis sapientibus.
Vicinus contra eius,
argentarius bene nummatus,
haud multum canebat,
minus dormiebat.
Quem,
si quando
prima demum luce dormitaverat,
sutor cantando excitabat.
Inde querebatur ille,
quod, sicut cetera,
non ita somnum quoque
di prudentes
in foro venire iussissent,
ut vulgo
cibum potionemve emere solerent.
Cantorem tum
in aedes suas amplissimas allatum
ita interrogavit:
"Dic mihi" inquit "mi vetule,
quantum argenti
quotannis mereris?"
"Quotannis autem, domine?
Ita me di ament,
haud isto modo
rationem inire soleo,
ut diei diem addam.
Mihi quidem satis est,
ad finem anni
si qua adhuc supersum.
Panem suum
quisque adfert dies."
Ita respondit
quasi deridens sutor.
"Esto" inquit alter,
"sed quid die quoque mereris?"
"Modo plus, modo minus.
Pessima autem res est illa
(et aliter sane satis esset
merces mea),
quod annis singulis insunt
tot dies,
quibus cessare iubeamur.
Profecto
nimis crebri dies festi,
quorum alter nocet alteri,
nos perdunt.
Et sacerdos nobis
divi cuiusdam novi
semper sacra anniversaria denuntiat."
Tum argentarius,
alterius inscientiam ridens,
"Regem" inquit "hodie te facere cupio;
accipe nummos centum,
quos ad usus necessarios serves."
Ille autem
omne argentum se videre ratus
quod
his centum annis
homines e terra effodissent,
domum redit;
nummos sub casa condit,
et laetitiam quidem suam
cum illis.
Nulla enim iam carmina;
perdita etiam vox,
simul atque id
nactus est,
quod omnia mala secum adferret.
Nullus inde somnus,
nihil nisi curae,
et, viso forte hospite,
suspiciones metusque inanes.
Per totum diem quasi excubabat;
noctu, si quid strepitus fecerat feles,
ne haec argentum abriperet
metuebat.
Tandem aliquando ad vicinum,
quem non iam, ut olim, mane excitabat,
accurrit;
"Redde" inquit "mihi
cantum ac somnum;
at istos centum nummos,
en, recipe sodes."
IMAGE. Here is the illustration of the fable by Aractingy: