Wednesday, February 3, 2010

Mus et Ostrea (Porta Latina)

SOURCE: The text is taken from the Latin textbook Porta Latina: Fables of La Fontaine by Frank Gardner Moore, available at GoogleBooks. You can consult the textbook for vocabulary and also for notes on each fable. For more information and other versions of this fable, see Perry 454. In LaFontaine, the fable is 8.9, Le Rat et l'Huître.

READ OUT LOUD. Choose which marked text you prefer to practice with - macrons or accent marks - and read the text out loud until you feel comfortable and confident. Then, try reading the unmarked text at the bottom. It should be easy for you after practicing with the marked texts. :-)


MACRONS. Here is the text with macrons:

Mūrem quendam valdē stultum, quī campum habitābat, larum familiārium aliquandō pertaedēbat. Itaque campō segetibusque relictīs prōdiit, ut terrās peragrāret. Vix casam dēserverat, cum "Orbis" inquit "terrārum quam immānis est! Hīc ecce Appennīnus, illīc Caucasus!" Nam talpae acervum montem dūcēbat. Paucīs post diēbus in regiōnem pervēnit, ubi aestus multās ostreās in lītore relīquerat, quae illī velut nāvēs longae prīmō procul vidēbantur. "Profectō" inquit "patris meī mē miseret, quī ignāvissimus itinera facere numquam ausus sit. Contrā ego maritimum illud quod dīcunt imperium iam vīdī; loca dēserta percurrī, neque quicquam bibī." Tālia enim, quae ā lūdī magistrō quōdam didicerat, nunc, dum rūrī vagātur, prōferēbat, illīs mūribus scīlicet haud similis quī librīs rōdendīs sapientiam summīs tantum dentibus didicerint. Inter tot ostreās clausās ūna erat, quae hiāns ac Favōniō dulcī sōlisque calōre gaudēns aurīs captandīs sē reficiēbat. Alba erat atque crassa, sapōrisque, ut appārēbat, singulāris. Quam mūs noster cōnspicātus "Quidnam" inquit "videō? Cibī profectō genus est, quō, nisi fefellerit color, mē aut nunc hilarum reddam aut numquam!" Tum omnia bella spērāns appropinquāvit; et, dum collum extendit, velut plagā captus est. Illa enim subitō sē clausit. Ecce, quid facit īnscītia! Haec fābula primum inexpertōs docet minimās rēs admīrārī, tum capī nōn numquam quī captet.


ACCENT MARKS. Here is the prose text with accents, plus some color-coding for the words of three or more syllables (blue: penultimate stress; red: antepenultimate stress):

Murem quendam valde stultum, qui campum habitábat, larum familiárium aliquándo pertaedébat. Ítaque campo segetibúsque relíctis pródiit, ut terras peragráret. Vix casam desérverat, cum "Orbis" inquit "terrárum quam immánis est! Hic ecce Appennínus, illic Caúcasus!" Nam talpae acérvum montem ducébat. Paucis post diébus in regiónem pervénit, ubi aestus multas óstreas in lítore relíquerat, quae illi velut naves longae primo procul videbántur. "Profécto" inquit "patris mei me míseret, qui ignavíssimus itínera fácere numquam ausus sit. Contra ego marítimum illud quod dicunt impérium iam vidi; loca desérta percúrri, neque quicquam bibi." Tália enim, quae a ludi magístro quodam didícerat, nunc, dum ruri vagátur, proferébat, illis múribus scílicet haud símilis qui libris rodéndis sapiéntiam summis tantum déntibus didícerint. Inter tot óstreas clausas una erat, quae hians ac Favónio dulci solísque calóre gaudens auris captándis se reficiébat. Alba erat atque crassa, saporísque, ut apparébat, singuláris. Quam mus noster conspicátus "Quidnam" inquit "vídeo? Cibi profécto genus est, quo, nisi feféllerit color, me aut nunc hílarum reddam aut numquam!" Tum ómnia bella sperans appropinquávit; et, dum collum exténdit, velut plaga captus est. Illa enim súbito se clausit. Ecce, quid facit inscítia! Haec fábula primum inexpértos docet mínimas res admirári, tum capi non numquam qui captet.



UNMARKED TEXT. Here is the unmarked text - after practicing with the marked text that you prefer, you should not have any trouble with the unmarked text; I've inserted spaces between the segments to make it easier to follow:

Murem quendam valde stultum,
qui campum habitabat,
larum familiarium
aliquando pertaedebat.
Itaque
campo segetibusque relictis
prodiit, ut terras peragraret.
Vix casam deserverat,
cum "Orbis" inquit "terrarum
quam immanis est!
Hic ecce Appenninus, illic Caucasus!"
Nam talpae
acervum montem ducebat.
Paucis post diebus
in regionem pervenit,
ubi aestus
multas ostreas in litore reliquerat,
quae illi
velut naves longae
primo procul videbantur.
"Profecto" inquit
"patris mei me miseret,
qui ignavissimus
itinera facere numquam ausus sit.
Contra ego
maritimum illud quod dicunt imperium
iam vidi;
loca deserta percurri,
neque quicquam bibi."
Talia enim,
quae
a ludi magistro quodam
didicerat,
nunc, dum ruri vagatur,
proferebat,
illis muribus scilicet haud similis
qui
libris rodendis
sapientiam
summis tantum dentibus didicerint.
Inter tot ostreas clausas
una erat,
quae hians
ac Favonio dulci solisque calore gaudens
auris captandis
se reficiebat.
Alba erat atque crassa,
saporisque, ut apparebat, singularis.
Quam mus noster conspicatus
"Quidnam" inquit "video?
Cibi profecto genus est,
quo, nisi fefellerit color,
me aut nunc hilarum reddam
aut numquam!"
Tum omnia bella sperans
appropinquavit;
et, dum collum extendit,
velut plaga captus est.
Illa enim subito se clausit.
Ecce, quid facit inscitia!
Haec fabula
primum inexpertos docet
minimas res admirari,
tum capi non numquam
qui captet.



IMAGE. Here is the illustration of the fable by Aractingy:

No comments:

Post a Comment