SOURCE: The text is taken from the Latin textbook Porta Latina: Fables of La Fontaine by Frank Gardner Moore, available at GoogleBooks. You can consult the textbook for vocabulary and also for notes on each fable. For more information and other versions of this fable, see Perry 70. In LaFontaine, the fable is 1.22, Le Chêne et le Roseau.
READ OUT LOUD. Choose which marked text you prefer to practice with - macrons or accent marks - and read the text out loud until you feel comfortable and confident. Then, try reading the unmarked text at the bottom. It should be easy for you after practicing with the marked texts. :-)
MACRONS. Here is the text with macrons:
Quercus calamō quondam "Optimō," inquit, "iūre Nātūram accūsāre potes. Nam passer grave tibi onus est; aura quoque levissima, quae summā in aquā velut rūgās efficit, tē cōgit caput dēmittere. Contrā ego, Caucasō illī similis, nōn sōlis tantum radiīs obstō, sed etiam tempestātī violentissimae resistō. Omnis tibi ventus Aquilō vidētur, mihi Favōnius. Quod sī sub fronde quā haec omnia opāca sunt nātus essēs, minus tibi patiendum esset, tēque ab hieme dēfenderem. Nunc autem in rīpīs umidīs, ubi dominantur ventī, plērumque nāti estis. Vōbīs Nātūra perquam iniqua fuit, ut mihi quidem vidētur." Tum ille ita respondit: "Optimum sānē tibi ingenium est, quam meī misereat; sed aliud cūrā; ventī enim mihi minus terrōris quam tibi incutiunt. Nam mē inclīnō, nec frangor. Tū autem eōrum vim violentiamque adhūc sānē et sustinuistī, nec tē inclīnāstī. Sed fīnem exspectā!" Vix haec dīxerat, cum adest saevissimus ventus maximēque omnium terribilis quōs ad id tempus septentriō genuerat. Cum calamus inclīnārētur, illa primō optimē restitit. Tum ventus multō maiōre vī nītendō ab rādicibus arborem sustulit, cuius, ut caelum caput, ita pedēs īnferōs paene tetigerant.
ACCENT MARKS. Here is the text with ecclesiastical accents, plus some color-coding for the words of three or more syllables (blue: penultimate stress; red: antepenultimate stress):
Quercus cálamo quondam "Óptimo," inquit, "iure Natúram accusáre potes. Nam passer grave tibi onus est; aura quoque levíssima, quae summa in aqua velut rugas éfficit, te cogit caput demíttere. Contra ego, Caúcaso illi símilis, non solis tantum rádiis obsto, sed etiam violentíssimae resísto. Omnis tibi ventus Áquilo vidétur, mihi Favónius. Quod si sub fronde qua haec ómnia opáca sunt natus esses, minus tibi patiéndum esset, teque ab híeme defénderem. Nunc autem in ripis úmidis, ubi dominántur venti, plerúmque nati estis. Vobis Natúra perquam íniqua fuit, ut mihi quidem vidétur." Tum ille ita respóndit: "Óptimum sane tibi ingénium est, quam mei miséreat; sed áliud cura; venti enim mihi minus terróris quam tibi incútiunt. Nam me inclíno, nec frangor. Tu autem eórum vim violentiámque adhuc sane et sustinuísti, nec te inclinásti. Sed finem exspécta!" Vix haec díxerat, cum adest saevíssimus ventus maximéque ómnium terríbilis quos ad id tempus septéntrio genúerat. Cum cálamus inclinarétur, illa primo óptime réstitit. Tum ventus multo maióre vi niténdo ab radícibus árborem sústulit, cuius, ut caelum caput, ita pedes ínferos paene tetígerant.
UNMARKED TEXT. Here is the unmarked text - after practicing with the marked text that you prefer, you should not have any trouble with the unmarked text; I've inserted spaces between the segments to make it easier to follow:
Quercus
calamo quondam
"Optimo," inquit, "iure
Naturam accusare potes.
Nam passer
grave tibi onus est;
aura quoque levissima,
quae
summa in aqua
velut rugas efficit,
te cogit caput demittere.
Contra
ego, Caucaso illi similis,
non solis tantum radiis obsto,
sed etiam tempestati violentissimae resisto.
Omnis tibi ventus Aquilo videtur,
mihi Favonius.
Quod
si sub fronde
qua haec omnia opaca sunt
natus esses,
minus tibi patiendum esset,
teque ab hieme defenderem.
Nunc autem in ripis umidis,
ubi dominantur venti,
plerumque nati estis.
Vobis
Natura
perquam iniqua fuit,
ut mihi quidem videtur."
Tum ille ita respondit:
"Optimum sane tibi ingenium est,
quam mei misereat;
sed aliud cura;
venti enim
mihi minus terroris quam tibi incutiunt.
Nam me inclino,
nec frangor.
Tu autem
eorum vim violentiamque
adhuc sane et sustinuisti,
nec te inclinasti.
Sed finem exspecta!"
Vix haec dixerat,
cum adest saevissimus ventus
maximeque omnium terribilis
quos ad id tempus septentrio genuerat.
Cum calamus inclinaretur,
illa primo optime restitit.
Tum ventus
multo maiore vi nitendo
ab radicibus arborem sustulit,
cuius,
ut caelum caput,
ita pedes inferos
paene tetigerant.
IMAGE. Here is the illustration of the fable by Aractingy: