Sunday, April 11, 2010

Pastor et Catulus Lupi (Camerarius)

SOURCE: Fabulae Aesopicae by the great 16th-century scholar Ioachim Camerarius in a 1702 reprint at GoogleBooks. This is number 70 in the collection. For more information and other versions of this fable, see the links list for Perry 267.

READ OUT LOUD. Choose which marked text you prefer to practice with - macrons or accent marks - and read the text out loud until you feel comfortable and confident. Then, try reading the unmarked text at the bottom. It should be easy for you after practicing with the marked texts. :-)


MACRONS. Here is the text with macrons:

Repertum catulum lupī parvulum sustulit pastor et ablātum sēcum inter canēs ēdūxit. Quī corrōborātus, sī forte lupus ovem rapuisset, īnsequēbātur cum canibus et ipse. Cum autem canēs interdum assequī lupum nōn valērent, ac sē reciperent, hic persequēns dum ad illum perveniret, nōn magis sē fugientem suī generis animantem, particeps esse praedae solēbat. Posteā ā sagīnā revertēbātur et ipse. Quod sī forte lupus externus ovēs rapere cessāret, ipse clanculum iugulābat, et dēvorābat cum canibus, dōnec hīs compertīs pastor eum suspēnsum dē arbore necāvit.


ACCENT MARKS. Here is the text with ecclesiastical accents, plus some color-coding for the words of three or more syllables (blue: penultimate stress; red: antepenultimate stress):

Repértum cátulum lupi párvulum sústulit pastor et ablátum secum inter canes edúxit. Qui corroborátus, si forte lupus ovem rapuísset, insequebátur cum cánibus et ipse. Cum autem canes intérdum ássequi lupum non valérent, ac se recíperent, hic pérsequens dum ad illum perveníret, non magis se fugiéntem sui géneris animántem, párticeps esse praedae solébat. Póstea a sagína revertebátur et ipse. Quod si forte lupus extérnus oves rápere cessáret, ipse clánculum iugulábat, et devorábat cum cánibus, donec his compértis pastor eum suspénsum de árbore necávit.


UNMARKED TEXT. Here is the unmarked text - after practicing with the marked text that you prefer, you should not have any trouble with the unmarked text:

Repertum catulum lupi parvulum
sustulit pastor
et ablatum
secum inter canes eduxit.
Qui corroboratus,
si forte lupus ovem rapuisset,
insequebatur cum canibus et ipse.
Cum autem canes
interdum assequi lupum
non valerent,
ac se reciperent,
hic persequens
dum ad illum perveniret,
non magis se fugientem
sui generis animantem,
particeps esse praedae solebat.
Postea a sagina revertebatur et ipse.
Quod si forte lupus externus
oves rapere cessaret,
ipse clanculum iugulabat,
et devorabat cum canibus,
donec his compertis
pastor
eum suspensum de arbore necavit.



Here is an illustration from the Medici Aesop, which is online at the New York Public Library website.




No comments:

Post a Comment