Monday, April 12, 2010

Olor et Anseres (Camerarius)

SOURCE: Fabulae Aesopicae by the great 16th-century scholar Ioachim Camerarius in a 1702 reprint at GoogleBooks. This is number 73 in the collection. For more information and other versions of this fable, see the links list for Perry 399.

READ OUT LOUD. Choose which marked text you prefer to practice with - macrons or accent marks - and read the text out loud until you feel comfortable and confident. Then, try reading the unmarked text at the bottom. It should be easy for you after practicing with the marked texts. :-)


MACRONS. Here is the text with macrons:

Pecūniōsus quīdam, quī ānserēs habēret domī, ēmit et olōrem, et inter illōs aluit. Audierat enim suāvissimum esse cantum olōrīnum. Cum autem vellet ad epulās iugulāre nocte quādam ānserem, ideo enim alēbāntur, forte cēpit olōrem, quod tenēbrae discrīmen inter hunc et illōs fīerī nullum fīnīrent: At olor carmen dulcissimum, quod aiunt illōs facere solēre ubī īnstāre mortem sentiant, accinit, atque ita cognitus servātur.


ACCENT MARKS. Here is the text with ecclesiastical accents, plus some color-coding for the words of three or more syllables (blue: penultimate stress; red: antepenultimate stress):

Pecuniósus quidam, qui ánseres habéret domi, emit et olórem, et inter illos áluit. Audíerat enim suavíssimum esse cantum olorínum. Cum autem vellet ad épulas iuguláre nocte quadam ánserem, ídeo enim alebántur, forte cepit olórem, quod ténebrae discrímen inter hunc et illos fíeri nullum finírent: At olor carmen dulcíssimum, quod aiunt illos fácere solére ubi instáre mortem séntiant, áccinit, atque ita cógnitus servátur.


UNMARKED TEXT. Here is the unmarked text - after practicing with the marked text that you prefer, you should not have any trouble with the unmarked text:

Pecuniosus quidam,
qui anseres haberet domi,
emit et olorem,
et inter illos aluit.
Audierat enim
suavissimum esse
cantum olorinum.
Cum autem vellet
ad epulas
iugulare nocte quadam anserem,
ideo enim alebantur,
forte cepit olorem,
quod tenebrae
discrimen inter hunc et illos fieri nullum
finirent:
At olor
carmen dulcissimum,
quod aiunt
illos facere solere
ubi instare mortem sentiant,
accinit,
atque ita cognitus servatur.



IMAGE. Here is an illustration for the story (image source), showing a lovely swan:




No comments:

Post a Comment