Wednesday, April 7, 2010

Mellarius, Apes et Fur (Camerarius)

SOURCE: Fabulae Aesopicae by the great 16th-century scholar Ioachim Camerarius in a 1702 reprint at GoogleBooks. This is number 84 in the collection. For more information and other versions of this fable, see the links list for Perry 72.

READ OUT LOUD. Choose which marked text you prefer to practice with - macrons or accent marks - and read the text out loud until you feel comfortable and confident. Then, try reading the unmarked text at the bottom. It should be easy for you after practicing with the marked texts. :-)


MACRONS. Here is the text with macrons:

Cum forte abesset apium dominus, ingressus apiārium fūr, exsecuit favōs et alveāria compīlāvit, reversus mellārius, et alveāribus inānibus repertīs ad illa cōnstitit, et dolēns damnō suō, et quaerēns sēcum quid ageret. Intereā redeunt apiculae dē pastū, et in illum infestae involant , pungentēsque acūleīs suīs pessimē accipiunt hominem. Quī īrātus: Scelerātae, inquit, animantēs fūrem dīmīsistis intactum, mē vērō cūrātōrem vestrum afflīgitis.


ACCENT MARKS. Here is the text with ecclesiastical accents, plus some color-coding for the words of three or more syllables (blue: penultimate stress; red: antepenultimate stress):

Cum forte abésset ápium dóminus, ingréssus apiárium fur, exsécuit favos et alveária compilávit, revérsus mellárius, et alveáribus inánibus repértis ad illa cónstitit, et dolens damno suo, et quaerens secum quid ágeret. Intérea rédeunt apículae de pastu, et in illum inféstae ínvolant , pungentésque acúleis suis péssime accípiunt hóminem. Qui irátus: Scelerátae, inquit, animántes furem dimisístis intáctum, me vero curatórem vestrum afflígitis.


UNMARKED TEXT. Here is the unmarked text - after practicing with the marked text that you prefer, you should not have any trouble with the unmarked text:

Cum forte abesset
apium dominus,
ingressus apiarium fur,
exsecuit favos
et alvearia compilavit,
reversus mellarius,
et alvearibus inanibus repertis
ad illa constitit,
et dolens damno suo,
et quaerens secum quid ageret.
Interea redeunt apiculae de pastu,
et in illum infestae involant,
pungentesque aculeis suis
pessime accipiunt hominem.
Qui iratus:
Sceleratae, inquit, animantes
furem dimisistis intactum,
me vero curatorem vestrum
affligitis.



Here is an illustration from the Medici Aesop, which is online at the New York Public Library website.




No comments:

Post a Comment