Saturday, December 12, 2009

Senex, Filius et Asinus (Gradatim)

SOURCE: A New Gradatim by Melville Clarence Smart (1901) at GoogleBooks. For more information and other versions, see Ashliman's useful collection of parallel stories from various European and Middle Eastern cultures (the story is not part of the traditional Aesopic canon, but it becomes incorporated into it during the Renaissance, thanks to being included by Poggio Bracciolini in one of his Latin story collections).

NoDictionaries.com: You can find the word list for this fable online, and use it interactively (here are some tips on how to make best use of the tool).

READ OUT LOUD. Choose which marked text you prefer to practice with - macrons or accent marks - and read the text out loud until you feel comfortable and confident. Then, try reading the unmarked text at the bottom. It should be easy for you after practicing with the marked texts. :-)


MACRONS. Here is the text with macrons:

Senex quīdam, quī asinum vēndere voluit, cum fīliō eum ad urbem dūcēbat. Mox occurrunt chorō virginum, quae dōna ad templum Minerva portābant. "Hercle," inquit ex hīs māxima nātū, "numquid potest esse stultius illīs, quī pedibus iter faciunt, nec asinō vehuntur?" Hōc ubi audīvit senex, fīlium asinum cōnscendere iūssit, et ipse alacrī gressū iter pergēbat. Nōn procul ab eō locō aliquī senēs sermōnem inter sē serēbant. Tum ūnus, "Ēheu," inquit, "quantum tempora mūtantur! Ubi nunc est ille senectūtis proprius honor? Dēsilī ex asinō, puer impudēns, et patrī cēde." Inde iuvenis, quem pudor factī iam movet, celeriter id quod sibi imperātum est facit, senexque invicem asinum cōnscendit. Forte via secundum flūmen dūcēbat, in quō duae fēminae vestēs lavābant. Hae ubi viātōrēs vident, ūnā vōce crūdēlitātem patris, fīlīque dūrum labōrem plōrant. Senex igitur, quī omnibus placēre vult, puerum post sē sedēre iubet. Nec tamen ea rēs prōsperē ēvenit, quod alius viātor eīs occurrit. "O impudentiam nefandam!" inquit, "facilius potestis asinum ipsī vehere, quam vōs miserum animal." Tum senex, quī nē id quidem ineptum putābat, postquam crūra asinī fūnibus ad māgnum contum vinxerat, novum onus cum māximō labōre in suōs fīlīque umerōs sublevāvit. At asinus, cuī haec minimē placēbant, dum ponte flūmen trānsmittunt, subitō nīsū vincula rumpit, et in aquam praecipitātur.



ACCENT MARKS. Here is the text with ecclesiastical accents, plus some color-coding for the words of three or more syllables (blue: penultimate stress; red: antepenultimate stress):

Senex quidam, qui ásinum véndere vóluit, cum fílio eum ad urbem ducébat. Mox occúrrunt choro vírginum, quae dona ad templum Minérva portábant. "Hercle," inquit ex his máxima natu, "numquid potest esse stúltius illis, qui pédibus iter fáciunt, nec ásino vehúntur?" Hoc ubi audívit senex, fílium ásinum conscéndere iussit, et ipse álacri gressu iter pergébat. Non procul ab eo loco áliqui senes sermónem inter se serébant . Tum unus, "Eheu," inquit, "quantum témpora mutántur! Ubi nunc est ille senectútis próprius honor? Désili ex ásino, puer ímpudens, et patri cede." Inde iúvenis, quem pudor facti iam movet, celériter id quod sibi imperátum est facit, senéxque ínvicem ásinum conscéndit. Forte via secúndum flumen ducébat, in quo duae féminae vestes lavábant. Hae ubi viatóres vident, una voce crudelitátem patris, filíque durum labórem plorant. Senex ígitur, qui ómnibus placére vult, púerum post se sedére iubet. Nec tamen ea res próspere évenit, quod álius viátor eis occúrrit. "O impudéntiam nefándam!" inquit, "facílius potéstis ásinum ipsi véhere, quam vos míserum ánimal." Tum senex, qui ne id quidem inéptum putábat, postquam crura ásini fúnibus ad magnum contum vínxerat, novum onus cum máximo labóre in suos filíque úmeros sublevávit. At ásinus, cui haec mínime placébant, dum ponte flumen transmíttunt, súbito nisu víncula rumpit, et in aquam praecipitátur.



UNMARKED TEXT. Here is the unmarked text - after practicing with the marked text that you prefer, you should not have any trouble with the unmarked text:

Senex quidam, qui asinum vendere voluit, cum filio eum ad urbem ducebat. Mox occurrunt choro virginum, quae dona ad templum Minerva portabant. "Hercle," inquit ex his maxima natu, "numquid potest esse stultius illis, qui pedibus iter faciunt, nec asino vehuntur?" Hoc ubi audivit senex, filium asinum conscendere iussit, et ipse alacri gressu iter pergebat. Non procul ab eo loco aliqui senes sermonem inter se serebant. Tum unus, "Eheu," inquit, "quantum tempora mutantur! Ubi nunc est ille senectutis proprius honor? Desili ex asino, puer impudens, et patri cede." Inde iuvenis, quem pudor facti iam movet, celeriter id quod sibi imperatum est facit, senexque invicem asinum conscendit. Forte via secundum flumen ducebat, in quo duae feminae vestes lavabant. Hae ubi viatores vident, una voce crudelitatem patris, filique durum laborem plorant. Senex igitur, qui omnibus placere vult, puerum post se sedere iubet. Nec tamen ea res prospere evenit, quod alius viator eis occurrit. "O impudentiam nefandam!" inquit, "facilius potestis asinum ipsi vehere, quam vos miserum animal." Tum senex, qui ne id quidem ineptum putabat, postquam crura asini funibus ad magnum contum vinxerat, novum onus cum maximo labore in suos filique umeros sublevavit. At asinus, cui haec minime placebant, dum ponte flumen transmittunt, subito nisu vincula rumpit, et in aquam praecipitatur.



IMAGE. Here is an illustration for the story (image source) showing what happened to the poor donkey in the end!

No comments:

Post a Comment