Thursday, December 3, 2009

Mures Hamelinae (Gradatim)

SOURCE: A New Gradatim by Melville Clarence Smart (1901) at GoogleBooks. This is not an Aesop's fables; instead, it is the traditional legend of the Pied Piper of Hameln done into Latin!

NoDictionaries.com: You can find the word list for this fable online, and use it interactively (here are some tips on how to make best use of the tool).

* !!! * AUDIO RECORDING at Latinum Podcast * !!! *

READ OUT LOUD. Choose which marked text you prefer to practice with - macrons or accent marks - and read the text out loud until you feel comfortable and confident. Then, try reading the unmarked text at the bottom. It should be easy for you after practicing with the marked texts. :-)


MACRONS. Here is the text with macrons:

Hamelīnam, urbem pulcherrimam, vexābat ōlim dīra pestis; mūrium enim innumerābilis multitūdō nōn modo omnia dēvorābat, sed etiam īnfantēs, dum iacent in cūnīs, oppūgnābat. Incolae omnia cōnsilia frūstrā tentāverant; dēnique māgnum pondus argentī prōpōnunt, tōtīus generis exitiī pretium. Hōc ipsō tempore vir, pīctā veste īnsīgnis, intrāvit urbem labōremque suscipit. Statim māgna caterva eum ad forum dēdūcit. Hūc ubi pervenit advena, ex sinū tībiam parvam dētrahit paucōsque modōs fingit. Vix id carmen cessāverat, ubi mīrum prōdigium ēvenit, undique enim ad sonum ingentī tumultū mūrēs concurrunt. Prīmō cōnsistunt, deinde omnēs, albī, nigrī, senēs, iuvenēs ad modōs tībiae saltant. Postrēmō ūnō impetū in flūmen ē cōnspectū dēsiliunt. Prīmō cīvēs rem vix crēdunt; deinde ingentī laetitiae sē dēdunt. Iamque tībīcen suī labōris praemium pōstulat. At cīvēs iam perīculī expertēs fīdem ingrātī violant, et māgnam partem argentī retinent. Itaque īrātus iterum tībiam corripit, alterumque carmen priōrē pulchrius fundit. Prōtinus ex omnibus domibus māgna puerōrum virginumque caterva virum cingit. Inde tībīcen, dum illī chorōs laetissimōs agunt, omnēs ad propīnquum montem dēdūcit. Tum miserī parentēs rem terribilem vident; nam ipse dēhiscit mōns et immēnsō hiātū tōtam manum accipit.



ACCENT MARKS. Here is the text with ecclesiastical accents, plus some color-coding for the words of three or more syllables (blue: penultimate stress; red: antepenultimate stress):

Hamelínam, urbem pulchérrimam, vexábat olim dira pestis; múrium enim innumerábilis multitúdo non modo ómnia devorábat, sed etiam infántes, dum iacent in cunis, oppugnábat. Íncolae ómnia consília frustra tentáverant; dénique magnum pondus argénti propónunt, totíus géneris éxitii prétium. Hoc ipso témpore vir, picta veste insígnis, intrávit urbem laborémque súscipit. Statim magna catérva eum ad forum dedúcit. Huc ubi pérvenit ádvena, ex sinu tíbiam parvam détrahit paucósque modos fingit. Vix id carmen cessáverat, ubi mirum prodígium évenit, úndique enim ad sonum ingénti tumúltu mures concúrrunt. Primo consístunt, deinde omnes, albi, nigri, senes, iúvenes ad modos tíbiae saltant. Postrémo uno ímpetu in flumen e conspéctu desíliunt. Primo cives rem vix credunt; deinde ingénti laetítiae se dedunt. Iamque tíbicen sui labóris práemium póstulat. At cives iam perículi expértes fidem ingráti víolant, et magnam partem argénti rétinent. Ítaque irátus íterum tíbiam córripit, alterúmque carmen prióre púlchrius fundit. Prótinus ex ómnibus dómibus magna puerórum virginúmque catérva virum cingit. Inde tíbicen, dum illi choros laetíssimos agunt, omnes ad propínquum montem dedúcit. Tum míseri paréntes rem terríbilem vident; nam ipse dehíscit mons et imménso hiátu totam manum áccipit.



UNMARKED TEXT. Here is the unmarked text - after practicing with the marked text that you prefer, you should not have any trouble with the unmarked text:

Hamelinam, urbem pulcherrimam, vexabat olim dira pestis; murium enim innumerabilis multitudo non modo omnia devorabat, sed etiam infantes, dum iacent in cunis, oppugnabat. Incolae omnia consilia frustra tentaverant; denique magnum pondus argenti proponunt, totius generis exitii pretium. Hoc ipso tempore vir, picta veste insignis, intravit urbem laboremque suscipit. Statim magna caterva eum ad forum deducit. Huc ubi pervenit advena, ex sinu tibiam parvam detrahit paucosque modos fingit. Vix id carmen cessaverat, ubi mirum prodigium evenit, undique enim ad sonum ingenti tumultu mures concurrunt. Primo consistunt, deinde omnes, albi, nigri, senes, iuvenes ad modos tibiae saltant. Postremo uno impetu in flumen e conspectu desiliunt. Primo cives rem vix credunt; deinde ingenti laetitiae se dedunt. Iamque tibicen sui laboris praemium postulat. At cives iam periculi expertes fidem ingrati violant, et magnam partem argenti retinent. Itaque iratus iterum tibiam corripit, alterumque carmen priore pulchrius fundit. Protinus ex omnibus domibus magna puerorum virginumque caterva virum cingit. Inde tibicen, dum illi choros laetissimos agunt, omnes ad propinquum montem deducit. Tum miseri parentes rem terribilem vident; nam ipse dehiscit mons et immenso hiatu totam manum accipit.



IMAGE. Here is an illustration for the story (image source):

No comments:

Post a Comment