Friday, December 4, 2009

Equus et Asinus (Barlow)

SOURCE: Aesop's Fables in Latin. For more information and reading help for this fable, see the Aesopus Ning.

READ OUT LOUD. Choose which marked text you prefer to practice with - macrons or accent marks - and read the text out loud until you feel comfortable and confident. Then, try reading the unmarked text at the bottom. It should be easy for you after practicing with the marked texts. :-)


MACRONS. Here is the text with macrons:

Equus phalerīs sellāque ornātus cum ingentī hinnītū per viam currēbat. Currentī onustus Asellus forte obstābat, cui Equus fremebundus: “Quid (inquit), īgnāve, obsistis Equo? Cēde, inquam, aut tē prōculābō pedibus!” Asellus, rudere nōn ausus, cēdit tacitus. Equō prōvolanti crepat inguen. Tum, cursuī inūtilis, ornāmentīs spoliātur. Posteā cum carrō venientem Asinus affātur, “Heus mī Amīce ! Quis ille ornātus est? Ubi aurea sella? Ubi splendidum frēnum? Sīc, Amīce, necesse fuit ēvenīre superbientī.”



ACCENT MARKS. Here is the text with ecclesiastical accents, plus some color-coding for the words of three or more syllables (blue: penultimate stress; red: antepenultimate stress):

Equus pháleris selláque ornátus cum ingénti hinnítu per viam currébat. Currénti onústus Aséllus forte obstábat, cui Equus fremebúndus: “Quid (inquit), ignáve, obsístis Equo? Cede, inquam, aut te proculcábo pédibus!” Aséllus, rúdere non ausus, cedit tácitus. Equo provolánti crepat inguen. Tum, cúrsui inútilis, ornaméntis spoliátur. Póstea cum carro veniéntem Ásinus affátur, “Heus mi Amíce! Quis ille ornátus est? Ubi aúrea sella? Ubi spléndidum frenum? Sic, Amíce, necésse fuit eveníre superbiénti.”



UNMARKED TEXT. Here is the unmarked text - after practicing with the marked text that you prefer, you should not have any trouble with the unmarked text:

Equus phaleris sellaque ornatus cum ingenti hinnitu per viam currebat. Currenti onustus Asellus forte obstabat, cui Equus fremebundus: “Quid (inquit), ignave, obsistis Equo? Cede, inquam, aut te proculcabo pedibus!” Asellus, rudere non ausus, cedit tacitus. Equo provolanti crepat inguen. Tum, cursui inutilis, ornamentis spoliatur. Postea cum carro venientem Asinus affatur, “Heus mi Amice! Quis ille ornatus est? Ubi aurea sella? Ubi splendidum frenum? Sic, Amice, necesse fuit evenire superbienti.”



IMAGE. Here is an illustration for the story (image source).

No comments:

Post a Comment