Thursday, December 31, 2009

Gallus et Vulpes (Porta Latina)

SOURCE: The text is taken from the Latin textbook Porta Latina: Fables of La Fontaine by Frank Gardner Moore, available at GoogleBooks. You can consult the textbook for vocabulary and also for notes on each fable. For more information and other versions of this fable, see Bracciolini's Facetiae. In LaFontaine, the fable is 2.15, Le Coq et le Renard.

READ OUT LOUD. Choose which marked text you prefer to practice with - macrons or accent marks - and read the text out loud until you feel comfortable and confident. Then, try reading the unmarked text at the bottom. It should be easy for you after practicing with the marked texts. :-)


MACRONS. Here is the text with macrons:

Gallō senī, callidō valdē, ac vafrō, in arboris rāmō quasi cūstōdī sedentī, "Frāter," inquit vulpēs, dum vōcem mollit, "bellum inter nōs iam nūllum est; immō omnibus locīs pāx. Quam ut tibi nūntiem, ecce adsum. Dēscende, quaesō, ut tē amplectar; nōlī mē, obsecrō, tardāre. Nam iter hodiē centum mīlium sēdulō mihi faciendum est. Tū et tuī nihil veritī vestrīs rēbus vacāre poteritis. Frātrēs enim iam factī sumus. Hāc igitur nocte fēstōs ignēs incenditōte. Interim venī ut ōscula in vicem dēmus, mūtuō nunc amōre frāter sororque." "Mea vetula," inquit gallus, "numquam novī quicquam ad mē adlātum erit, quod dulcius meliusque futūrum sit, quam ista tandem nūntiāta pāx. Quam ā tē potissimum audīre, duplicī mē gaudiō adficit. Sed ecce duōs canēs vēnāticōs videō, missōs, nisi fallor, quī istam rem nōbīs nūntiārent. Celeriter currunt; hīc brevī aderunt. Dēscendam; omnibus nunc licet ōscula in vicem dare." Vulpēs autem, "Valē," inquit, "longissimum iter est meum. Quod rēs tam prōsperē gesta est, posthāc gaudiō exsultābimus." Tum subitō in locum tūtum effūgit, dolō suō male contenta. Gallus autem noster sēcum cōgitāns timōrem eius inrīdēbat; duplex enim gaudium est fallācem fallere.



ACCENT MARKS. Here is the text with ecclesiastical accents, plus some color-coding for the words of three or more syllables (blue: penultimate stress; red: antepenultimate stress):

Gallo seni, cállido valde, ac vafro, in árboris ramo quasi custódi sedénti, "Frater," inquit vulpes, dum vocem mollit, "bellum inter nos iam nullum est; immo ómnibus locis pax. Quam ut tibi núntiem, ecce adsum. Descénde, quaeso, ut te ampléctar; noli me, óbsecro, tardáre. Nam iter hódie centum mílium sédulo mihi faciéndum est. Tu et tui nihil vériti vestris rebus vacáre potéritis. Fratres enim iam facti sumus. Hac ígitur nocte festos ignes incenditóte. Ínterim veni ut óscula in vicem demus, mútuo nunc amóre frater sorórque." "Mea vétula," inquit gallus, "numquam novi quicquam ad me adlátum erit, quod dúlcius meliúsque futúrum sit, quam ista tandem nuntiáta pax. Quam a te potíssimum audíre, dúplici me gaúdio ádficit. Sed ecce duos canes venáticos vídeo, missos, nisi fallor, qui istam rem nobis nuntiárent. Celériter currunt; hic brevi áderunt. Descéndam; ómnibus nunc licet óscula in vicem dare." Vulpes autem, "Vale," inquit, "longíssimum iter est meum. Quod res tam próspere gesta est, posthac gaúdio exsultábimus." Tum súbito in locum tutum effúgit, dolo suo male conténta. Gallus autem noster secum cógitans timórem eius inridébat; duplex enim gaúdium est fallácem fállere.



UNMARKED TEXT. Here is the unmarked text - after practicing with the marked text that you prefer, you should not have any trouble with the unmarked text; I've inserted spaces between the segments to make it easier to follow:

Gallo seni, callido valde, ac vafro,
in arboris ramo
quasi custodi sedenti,
"Frater," inquit vulpes,
dum vocem mollit, "
bellum inter nos
iam nullum est;
immo
omnibus locis pax.
Quam ut tibi nuntiem,
ecce adsum.
Descende, quaeso,
ut te amplectar;
noli me, obsecro, tardare.
Nam iter hodie centum milium
sedulo mihi faciendum est.
Tu et tui
nihil veriti
vestris rebus vacare poteritis.
Fratres enim
iam facti sumus.
Hac igitur nocte
festos ignes incenditote.
Interim veni
ut oscula in vicem demus,
mutuo nunc amore
frater sororque."
"Mea vetula," inquit gallus,
"numquam novi
quicquam ad me adlatum erit,
quod dulcius meliusque futurum sit,
quam ista tandem nuntiata pax.
Quam a te potissimum audire,
duplici me gaudio adficit.
Sed ecce
duos canes venaticos video,
missos, nisi fallor,
qui istam rem nobis nuntiarent.
Celeriter currunt;
hic
brevi aderunt.
Descendam;
omnibus nunc licet
oscula in vicem dare."
Vulpes autem, "Vale," inquit,
"longissimum iter est meum.
Quod res tam prospere gesta est,
posthac gaudio exsultabimus."
Tum subito in locum tutum effugit,
dolo suo male contenta.
Gallus autem noster
secum cogitans
timorem eius inridebat;
duplex enim gaudium est
fallacem fallere.



IMAGE. Here is the illustration of the fable by Aractingy: