Thursday, December 31, 2009

Ex Sutore Medicus (Phaedrus)

SOURCE: For a complete edition of Phaedrus with macrons, see the edition by J.H. Drake at GoogleBooks. This is fable 1.14 in Phaedrus. For parallel versions, see Perry 475.

READ OUT LOUD. Choose which marked text you prefer to practice with - macrons in verse form, or macrons in prose order, or accent marks in prose order, or focusing on the iambic meter. You will find materials for all of these options below. :-)


VERSE MACRONS. Here is the verse text with macrons:

Malus cum sūtor inopiā dēperditus
medicīnam īgnōtō facere coepisset locō
et vēnditāret falsō antidotum nōmine,
verbōsis adquīsīvit sibi fāmam strophīs.
Hīc cum iacēret morbō cōnfectus gravī
rēx urbis, ēius experiendī grātiā
scyphum poposcit: fūsā dein simulāns aquā
antidotō miscēre illius sē toxicum,
ēbibere iussit ipsum, positō praemiō.
Timōre mortis ille tum cōnfessus est,
nōn artis ūllā medicae sē prūdentiā,
vērum stupōre vulgī, factum nōbilem.
Rēx advocātā cōntiōne haec ēdidit:
"Quantae putātis esse vōs dēmentiae,
quī capita vestra nōn dubitātis crēdere,
cui calceandōs nēmō commīsit pedes?"
Hōc pertinēre vērē ad illōs dīxerim,
quōrum stultitiā quaestus impudentiae est.



PROSE MACRONS. Here is the same text with macrons written out in prose word order:

Cum sūtor malus, inopiā dēperditus, locō īgnōtō medicīnam facere coepisset et falsō nōmine antidotum vēnditāret, strophīs verbōsis fāmam sibi adquīsīvit. Hīc, cum rēx urbis, morbō gravī cōnfectus, iacēret, scyphum poposcit, ēius experiendī grātiā: dein, aquā fūsā, simulāns sē illius antidotō toxicum miscēre, ipsum ēbibere iussit, praemiō positō. Tum ille timōre mortis cōnfessus est sē nōbilem factum, nōn ūllā artis medicae prūdentiā, vērum, stupōre vulgī. Rēx, cōntiōne advocātā, haec ēdidit: "Quantae dēmentiae vōs esse putātis, quī capita vestra crēdere nōn dubitātis, cui nēmō pedes calceandōs commīsit?" Dīxerim hōc vērē pertinēre ad illōs quōrum quaestus impudentiae stultitiā est.


STRESS (ACCENT) MARKS. Here is the prose text with accents, plus some color-coding for the words of three or more syllables (blue: penultimate stress; red: antepenultimate stress):

Cum sutor malus, inópia depérditus, loco ignóto medicínam fácere coepísset et falso nómine antídotum venditáret, strophis verbósis famam sibi adquisívit. Hic, cum rex urbis, morbo gravi conféctus, iacéret, scyphum popóscit, eius experiéndi grátia: dein, aqua fusa, símulans se illíus antídoto tóxicum miscére, ipsum ebíbere iussit, praémio pósito. Tum ille timóre mortis conféssus est se nóbilem factum, non ulla artis médicae prudéntia, verum, stupóre vulgi. Rex, contióne advocáta, haec édidit: "Quantae deméntiae vos esse putátis, qui cápita vestra crédere non dubitátis, cui nemo pedes calceándos commísit?" Díxerim hoc vere pertinére ad illos quórum quaestus impudéntiae stultítia est.


IAMBIC METER. Here is the verse text with some color coding to assist in the iambic meter. The disyllabic elements (iambs/spondees) are not marked, but the trisyllabic elements are color-coded: dactyls are red, anapests are purple, and tribrachs are green (as is any proceleusmaticus, although that is a rare creature):

Malus· cum sū·tor ino·piā· dēper·ditus
medicīn~· īgnō·tō face·re coe·pisset· locō
et vēn·ditā·ret fals~· antido·tum nō·mine,
verbō·sis ad·quīsī·vit sibi· fāmam· strophīs.
Hīc cum· iacē·ret mor·bō cō·nfectus· gravī
rēx ur·bis, ē·ius ex·perien·dī grā·tiā
scyphum· popos·cit: fū·sā dein· simulāns· aquā
antido·tō mis·cēr~ il·lius· sē tox·icum,
ēbibe·re ius·sit ip·sum, posi·tō prae·miō.
Timō·re mor·tis il·le tum· cōnfes·sus est,
nōn ar·tis ūl·lā medi·cae sē· prūden·tiā,
vērum· stupō·re vul·gī, fac·tum nō·bilem.
Rēx ad·vocā·tā cōn
·tiōn~· haec ē·didit:
Quantae· putā·tis es·se vōs· dēmen·tiae,
quī capi·ta ves·tra nōn· dubitā·tis crē·dere,
cui cal·cean·dōs nē·mō com·mīsit· pedes?
Hōc per·tinē·re vēr~· ad il·lōs dīx·erim,
quōrum· stultiti·ā quaes·tus im·puden·ti~ est.



IMAGE. Here is an illustration for the story (image source), showing a Roman goblet from the 4th century - just imagine it filled with the supposed medicine:



What follows is an unmarked version of the prose rendering to faciliate word searches:
Cum sutor malus, inopia deperditus, loco ignoto medicinam facere coepisset et falso nomine antidotum venditaret, strophis verbosis famam sibi adquisivit. Hic, cum rex urbis, morbo gravi confectus, iaceret, scyphum poposcit, eius experiendi gratia: dein, aqua fusa, simulans se illius antidoto toxicum miscere, ipsum ebibere iussit, praemio posito. Tum ille timore mortis confessus est se nobilem factum, non ulla artis medicae prudentia, verum, stupore vulgi. Rex, contione advocata, haec edidit: "Quantae dementiae vos esse putatis, qui capita vestra credere non dubitatis, cui nemo pedes calceandos commisit?" Dixerim hoc vere pertinere ad illos quorum quaestus impudentiae stultitia est.

No comments:

Post a Comment