Thursday, December 10, 2009

Anaticula Turpis (Gradatim)

SOURCE: A New Gradatim by Melville Clarence Smart (1901) at GoogleBooks. This is not a traditional Aesop's fable - rather, it is the wonderful modern fairy tale by the author Hans Christian Andersen, "The Ugly Duckling."

NoDictionaries.com: You can find the word list for this fable online, and use it interactively (here are some tips on how to make best use of the tool).

READ OUT LOUD. Choose which marked text you prefer to practice with - macrons or accent marks - and read the text out loud until you feel comfortable and confident. Then, try reading the unmarked text at the bottom. It should be easy for you after practicing with the marked texts. :-)


MACRONS. Here is the text with macrons:

Ingentī aliquandō gaudiō complēbantur incolae cūiusdam fundī, gallīna enim ex ōvis pullōs nūper exclūserat. Ūnum tamen ex ōvīs, quod grandius erat cēterīs, adhūc integrum manēbat. Tum pāvō, quī māximus nātū erat omnium, hīs verbīs gallīnam admonet. "Iam satis labōrāvistī; tandem inūtile istud ōvum dēsere." At gallīna pertināx cōnsilium pāvōnis nōn audit, multōsque inde diēs in locō manet. Dēnique post tantum labōrem parit pullum, quī cēterōs māgnitūdine quidem corporis superābat, sed speciē et fōrmā longē īnferior vidēbātur; nam erant eī turpēs pedēs, dēfōrme corpus, collum prōcērum. Diū in hōc fundō anaticula turpis vītam īnfēlīcem agēbat; nēmō enim eī favēbat. Gallīnae quidem cum pāvōnibus miseram volucrem spernēbant, quod aquam ita amāvit. Anatēs autem et ānserēs dūrīs rōstrīs advenam suā aquā dēpellēbant. Tandem maesta et īnfēlīx ā fundō in locum dēsertum effūgit, quā solā tōtam hiemem habitābat. At vēre novō ad lacum advēnit, in quō multī cȳgnī natābant. Hīs duo puerī frūsta pānis iactābant. Tum illa, quod iam mortem optābat, ad cȳgnōs ipsa natāvit, flēxitque caput ad īctum rōstrōrum. At attonita suam imāginem, quam aqua reddēbat, vīdit; audīvitque vōcem puerōrum, quī cȳgnum cēteris pulchriōrem laetī accipiēbant. Anaticula enim turpis gracilis cȳgnus ēvāserat.



ACCENT MARKS. Here is the text with ecclesiastical accents, plus some color-coding for the words of three or more syllables (blue: penultimate stress; red: antepenultimate stress):

Ingénti aliquándo gaúdio complebántur íncolae cuiúsdam fundi, gallína enim ex ovis pullos nuper exclúserat. Unum tamen ex ovis, quod grándius erat céteris, adhuc íntegrum manébat. Tum pavo, qui máximus natu erat ómnium, his verbis gallínam ádmonet. "Iam satis laboravísti; tandem inútile istud ovum désere." At gallína pértinax consílium pavónis non audit, multósque inde dies in loco manet. Dénique post tantum labórem parit pullum, qui céteros magnitúdine quidem córporis superábat, sed spécie et forma longe inférior videbátur; nam erant ei turpes pedes, defórme corpus, collum procérum. Diu in hoc fundo anatícula turpis vitam infelícem agébat; nemo enim ei favébat. Gallínae quidem cum pavónibus míseram vólucrem spernébant, quod aquam ita amávit. Ánates autem et ánseres duris rostris ádvenam sua aqua depellébant. Tandem maesta et infélix a fundo in locum desértum effúgit, qua sola totam híemem habitábat. At vere novo ad lacum advénit, in quo multi cygni natábant. His duo púeri frusta panis iactábant. Tum illa, quod iam mortem optábat, ad cygnos ipsa natávit, flexítque caput ad ictum rostrórum. At attónita suam imáginem, quam aqua reddébat, vidit; audivítque vocem puerórum, qui cygnum céteris pulchriórem laeti accipiébant. Anatícula enim turpis grácilis cygnus eváserat.



UNMARKED TEXT. Here is the unmarked text - after practicing with the marked text that you prefer, you should not have any trouble with the unmarked text:

Ingenti aliquando gaudio complebantur incolae cuiusdam fundi, gallina enim ex ovis pullos nuper excluserat. Unum tamen ex ovis, quod grandius erat ceteris, adhuc integrum manebat. Tum pavo, qui maximus natu erat omnium, his verbis gallinam admonet. "Iam satis laboravisti; tandem inutile istud ovum desere." At gallina pertinax consilium pavonis non audit, multosque inde dies in loco manet. Denique post tantum laborem parit pullum, qui ceteros magnitudine quidem corporis superabat, sed specie et forma longe inferior videbatur; nam erant ei turpes pedes, deforme corpus, collum procerum. Diu in hoc fundo anaticula turpis vitam infelicem agebat; nemo enim ei favebat. Gallinae quidem cum pavonibus miseram volucrem spernebant, quod aquam ita amavit. Anates autem et anseres duris rostris advenam sua aqua depellebant. Tandem maesta et infelix a fundo in locum desertum effugit, qua sola totam hiemem habitabat. At vere novo ad lacum advenit, in quo multi cygni natabant. His duo pueri frusta panis iactabant. Tum illa, quod iam mortem optabat, ad cygnos ipsa natavit, flexitque caput ad ictum rostrorum. At attonita suam imaginem, quam aqua reddebat, vidit; audivitque vocem puerorum, qui cygnum ceteris pulchriorem laeti accipiebant. Anaticula enim turpis gracilis cygnus evaserat.



IMAGE. Here is an illustration for the story (image source), drawn by Tomasz Bartusik, a student in the fourth grade - wow!