Thursday, June 3, 2010

Debitor Atheniēnsis (DeFuria)


Athēnīs Dēbitor quīdam cum ā crēditōre exigerētur, prīmō quidem dīlātiōnem sibi concēdī postulābat, sē tunc solvendō nōn esse affirmāns. Ubī vērō eum persuādēre nōn potuit, adductam, quam sōlam habēbat, suem, praesente illō vēnum prōposuit. Quōdam autem accēdente, et, an sūs illa pareret, interrogante, nōn sōlum eam parere ipse rēspondit, sed et praeter opīniōnem, Mystēriīs fēmineī, Panathēnaeīs vērō masculī sexūs fīliōs ēnītī solēre. Cum ad haec emptor obstupesceret, nē profectō mīrēris, crēditor subiēcit; haec sūs enim Dionȳsiīs haedulōs etiam est paritūra.

SOURCE: This comes from the Latin translation that accompanies De Furia's edition of the Greek Aesopic corpus, published in 1810 and available at GoogleBooks. This is fable 328 in De Furia; for other versions, see Perry 5.

READ OUT LOUD. Choose which marked text you prefer to practice with - macrons (above) or accent marks (below) - and read the text out loud until you feel comfortable and confident. Then, try reading the unmarked text at the very bottom. It should be easy for you after practicing with the marked texts. :-)


ACCENT MARKS. Here is the text with accent marks, plus some color-coding for the words of three or more syllables (blue: penultimate stress; red: antepenultimate stress):

Athénis Débitor quidam cum a creditóre exigerétur, primo quidem dilatiónem sibi concédi postulábat, se tunc solvéndo non esse affírmans. Ubi vero eum persuadére non pótuit, addúctam, quam solam habébat, suem, praesénte illo venum propósuit. Quodam autem accedénte, et, an sus illa páreret, interrogánte, non solum eam párere ipse respóndit, sed et praeter opiniónem, Mystériis femínei, Panathenaéis vero másculi sexus fílios eníti solére. Cum ad haec emptor obstupésceret, ne profécto miréris, créditor subiécit; haec sus enim Dionýsiis haédulos étiam est paritúra.


UNMARKED TEXT. Here is the unmarked text - after practicing with the marked text that you prefer, you should not have any trouble with the unmarked text:

Athenis
Debitor quidam
cum a creditore exigeretur,
primo quidem
dilationem sibi concedi
postulabat,
se tunc solvendo non esse
affirmans.
Ubi vero
eum persuadere non potuit,
adductam,
quam solam habebat,
suem,
praesente illo
venum proposuit.
Quodam autem accedente,
et, an sus illa pareret,
interrogante,
non solum eam parere
ipse respondit,
sed et praeter opinionem,
Mysteriis feminei,
Panathenaeis vero
masculi sexus filios
eniti solere.
Cum ad haec
emptor obstupesceret,
ne profecto mireris,
creditor subiecit;
haec sus enim
Dionysiis
haedulos etiam est paritura.



IMAGE. Here is an illustration for the story (image source) showing the god Dionysus, with his goat-like satyr attendant:




No comments:

Post a Comment