SOURCE: A Latin Reader by Basil Lanneau Gildersleeve. This is not a fable that appears in the classical Aesopic corpus, but it fits in very much with the medieval folktales about the fox and his many sneaky attempts to lure the poultry to their doom. You can find it in Bracciolini's Facetiae as well (79: De Gallo et Vulpe).
READ OUT LOUD. Choose which marked text you prefer to practice with - macrons or accent marks - and read the text out loud until you feel comfortable and confident. Then, try reading the unmarked text at the bottom. It should be easy for you after practicing with the marked texts. :-)
MACRONS. Here is the text with macrons:
Blandō vultū ad stabulum, in cūius tectō cum multīs gallīnīs sedēbat gallus, accessit vulpēs. Salvēte, inquit, et laetum, quem vōbīs adfero, accipite nūntium. Omnēs, quae inter animālia erant, inimīcitiae exstinctae sunt, pāx est facta. Ambulant cum leōnibus cervī, cum lupīs ovēs, cum fēlibus murēs; dēscendite igitur, ut etiam nōs amīcitiam sempiternam iungāmus. Bene monēs, respondit gallus, dēscendēmus, et canis, quem accurrentem videō, testis estō. Accurrit canis? subiicit vulpēs. Fierī potest, ut pāx canibus nōndum nūntiāta sit. Valēte.
ACCENT MARKS. Here is the text with ecclesiastical accents, plus some color-coding for the words of three or more syllables (blue: penultimate stress; red: antepenultimate stress):
Blando vultu ad stábulum, in cuius tecto cum multis gallínis sedébat gallus, accéssit vulpes. Salvéte, inquit, et laetum, quem vobis ádfero, accípite nuntium. Omnes, quae inter animália erant, inimicítiae exstínctae sunt, pax est facta. Ámbulant cum leónibus cervi, cum lupis oves, cum félibus mures; descéndite ígitur, ut etiam nos amicítiam sempitérnam iungámus. Bene mones, respóndit gallus, descendémus, et canis, quem accurréntem vídeo, testis esto. Accúrrit canis? súbiicit vulpes. Fíeri potest, ut pax cánibus nondum nuntiáta sit. Valéte.
UNMARKED TEXT. Here is the unmarked text - after practicing with the marked text that you prefer, you should not have any trouble with the unmarked text:
Blando vultu ad stabulum, in cuius tecto cum multis gallinis sedebat gallus, accessit vulpes. Salvete, inquit, et laetum, quem vobis adfero, accipite nuntium. Omnes, quae inter animalia erant, inimicitiae exstinctae sunt, pax est facta. Ambulant cum leonibus cervi, cum lupis oves, cum felibus mures; descendite igitur, ut etiam nos amicitiam sempiternam iungamus. Bene mones, respondit gallus, descendemus, et canis, quem accurrentem video, testis esto. Accurrit canis? subiicit vulpes. Fieri potest, ut pax canibus nondum nuntiata sit. Valete.
IMAGE. Here is an illustration for the story (image source), from a slightly different story about the fox, the rooster and a dog: