Sunday, June 21, 2009

Leo et Mus (Barlow)

SOURCE: Aesop’s Fables in Latin: Ancient Wit and Wisdom from the Animal Kingdom. For more information - including vocabulary lists and grammar comments - see the page for this fable at the Aesopus Ning.

READ OUT LOUD. Choose which marked text you prefer to practice with - macrons or accent marks - and read the text out loud until you feel comfortable and confident. Then, try reading the unmarked text at the bottom. It should be easy for you after practicing with the marked texts. :-)


MACRONS. Here is the text with macrons:

Leō, laqueō captus, cum ita sē irrētītum vidēret ut nullīs vīribus sēsē explicāre posset, Mūrem rogāvit, ut, abrōsō laqueō, eum līberāret, prōmittēns tantī beneficiī sē nōn futūrum immemorem. Quod cum Mūs prōmptē fēcisset, Leōnem rogāvit ut fīliam eius sibi trāderet in uxōrem. Nec abnuit Leō ut benefactōrī suō rem grātam faceret. Nova autem nupta, ad virum veniēns, cum eum nōn vidēret, cāsu illum pede pressit et contrīvit.



ACCENT MARKS. Here is the text with ecclesiastical accents, plus some color-coding for the words of three or more syllables (blue: penultimate stress; red: antepenultimate stress):

Leo, láqueo captus, cum ita se irretítum vidéret ut nullis víribus sese explicáre posset, Murem rogávit, ut, abróso láqueo, eum liberáret, promíttens tanti benefícii se non futúrum immémorem. Quod cum Mus prompte fecísset, Leónem rogávit ut fíliam eius sibi tráderet in uxórem. Nec ábnuit Leo ut benefactóri suo rem gratam fáceret. Nova autem nupta, ad virum véniens, cum eum non vidéret, casu illum pede pressit et contrívit.



UNMARKED TEXT. Here is the unmarked text - after practicing with the marked text that you prefer, you should not have any trouble with the unmarked text:

Leo, laqueo captus, cum ita se irretitum videret ut nullis viribus sese explicare posset, Murem rogavit, ut, abroso laqueo, eum liberaret, promittens tanti beneficii se non futurum immemorem. Quod cum Mus prompte fecisset, Leonem rogavit ut filiam eius sibi traderet in uxorem. Nec abnuit Leo ut benefactori suo rem gratam faceret. Nova autem nupta, ad virum veniens, cum eum non videret, casu illum pede pressit et contrivit.



IMAGE. Here is an illustration for the story (image source).


No comments:

Post a Comment