Monday, June 29, 2009

Ranae et Rex Earum (Miller)

SOURCE: Miller & Beeson. For more information and other versions, see the links list for Perry 44.

For help in reading the story, try pasting the unmarked text into NoDictionaries.com (see more tips here).

READ OUT LOUD. Choose which marked text you prefer to practice with - macrons or accent marks - and read the text out loud until you feel comfortable and confident. Then, try reading the unmarked text at the bottom. It should be easy for you after practicing with the marked texts. :-)


MACRONS. Here is the text with macrons:

Rānae libertāte suā nōn contentae erant. Itaque ā Iove clāmōre māgnō rēgem postulāvērunt. Tandem Iuppiter trabem ingentem in palūdem praecipitāvit, ut rēgem habērent. Initiō rānae timōre territae sub aquā iacēbant; deinde ūna trabī adpropinquat et rēgis nātūram explōrat. Tum omnēs nihil timentēs appārent. Cum trabs rānās nōn terrēret, potentiōrem rēgem optāvērunt. Rūrsus deus voluntātī obtemperāvit et "Rēgem potentiōrem (inquit) habēbitis, ut superbiam vestram coerceat. Sed sī displicēbit, auxilium nōn praebēbō." Itaque rēgnum hydrae mandāvit; hydra autem statim imperium crūdēlissimum inter rānās exercuit et multās necāvit. Mox rānae dolēbant, quod tam stultae fuerant et frūstrā auxilium ōrāvērunt. Nam Iuppiter: "Quod rēx bonus ac mītis," inquit, "superbiae vestrae displicēbat, nunc malō ac crūdēlī pārēre dēbētis."



ACCENT MARKS. Here is the text with ecclesiastical accents, plus some color-coding for the words of three or more syllables (blue: penultimate stress; red: antepenultimate stress):

Ranae libertáte sua non conténtae erant. Ítaque a Iove clamóre magno regem postulavérunt. Tandem Iúppiter trabem ingéntem in palúdem praecipitávit, ut regem habérent. Inítio ranae timóre térritae sub aqua iacébant; deinde una trabi adpropínquat et regis natúram explórat. Tum omnes nihil timéntes appárent. Cum trabs ranas non terréret, potentiórem regem optavérunt. Rursus deus voluntáti obtemperávit et "Regem potentiórem (inquit) habébitis, ut supérbiam vestram coérceat. Sed si displicébit, auxílium non praebébo." Ítaque regnum hydrae mandávit; hydra autem statim impérium crudelíssimum inter ranas exércuit et multas necávit. Mox ranae dolébant, quod tam stultae fúerant et frustra auxílium oravérunt. Nam Iúppiter: "Quod rex bonus ac mitis," inquit, "supérbiae vestrae displicébat, nunc malo ac crudéli parére debétis."



UNMARKED TEXT. Here is the unmarked text - after practicing with the marked text that you prefer, you should not have any trouble with the unmarked text:

Ranae libertate sua non contentae erant. Itaque a Iove clamore magno regem postulaverunt. Tandem Iuppiter trabem ingentem in paludem praecipitavit, ut regem haberent. Initio ranae timore territae sub aqua iacebant; deinde una trabi adpropinquat et regis naturam explorat. Tum omnes nihil timentes apparent. Cum trabs ranas non terreret, potentiorem regem optaverunt. Rursus deus voluntati obtemperavit et "Regem potentiorem (inquit) habebitis, ut superbiam vestram coerceat. Sed si displicebit, auxilium non praebebo." Itaque regnum hydrae mandavit; hydra autem statim imperium crudelissimum inter ranas exercuit et multas necavit. Mox ranae dolebant, quod tam stultae fuerant et frustra auxilium oraverunt. Nam Iuppiter: "Quod rex bonus ac mitis," inquit, "superbiae vestrae displicebat, nunc malo ac crudeli parere debetis."



IMAGE. Here is an illustration for the story (image source) by Aractingy:




No comments:

Post a Comment