Wednesday, June 17, 2009

Equus et Asellus Onustus (Barlow)

SOURCE: Aesop’s Fables in Latin: Ancient Wit and Wisdom from the Animal Kingdom. For more information - including vocabulary lists and grammar comments - see the page for this fable at the Aesopus Ning.

READ OUT LOUD. Choose which marked text you prefer to practice with - macrons or accent marks - and read the text out loud until you feel comfortable and confident. Then, try reading the unmarked text at the bottom. It should be easy for you after practicing with the marked texts. :-)


MACRONS. Here is the text with macrons:

Agitābat Coriārius quīdam ūnā Equum et Asinum onustum. Sed in viā fatiscēns, Asinus rogābat Equum ut sibi succurreret et velit portiunculam oneris tantī tolerāre. Recūsābat Equus et mox Asinus onerī tōtus succubuit et hālitum clausit suprēmum. Herus accēdēns mortuō Asinō sarcinam dētraxit et, pelle superadditā excoriātā, omnia Equō imposuit. Quod cum sēnsisset Equus, ingemuit, inquiēns, “Quam misellus ego, quī, cum portiunculam oneris sociī ferre recūsāverim, iam tōtam sarcinam cōgar tolerāre.”



ACCENT MARKS. Here is the text with ecclesiastical accents, plus some color-coding for the words of three or more syllables (blue: penultimate stress; red: antepenultimate stress):

Agitábat Coriárius quidam una Equum et Ásinum onústum. Sed in via fatíscens, Ásinus rogábat Equum ut sibi succúrreret et velit portiúnculam óneris tanti toleráre. Recusábat Equus et mox Ásinus óneri totus succúbuit et hálitum clausit suprémum. Herus accédens mórtuo Ásino sárcinam detráxit et, pelle superáddita excoriáta, ómnia Equo impósuit. Quod cum sensísset Equus, ingémuit, ínquiens, “Quam miséllus ego, qui, cum portiúnculam óneris sócii ferre recusáverim, iam totam sárcinam cogar toleráre.”



UNMARKED TEXT. Here is the unmarked text - after practicing with the marked text that you prefer, you should not have any trouble with the unmarked text:

Agitabat Coriarius quidam una Equum et Asinum onustum. Sed in via fatiscens, Asinus rogabat Equum ut sibi succurreret et velit portiunculam oneris tanti tolerare. Recusabat Equus et mox Asinus oneri totus succubuit et halitum clausit supremum. Herus accedens mortuo Asino sarcinam detraxit et, pelle superaddita excoriata, omnia Equo imposuit. Quod cum sensisset Equus, ingemuit, inquiens, “Quam misellus ego, qui, cum portiunculam oneris socii ferre recusaverim, iam totam sarcinam cogar tolerare.”



IMAGE. Here is an illustration for the story (image source).

No comments:

Post a Comment