Sunday, June 14, 2009

Lupus et Agnus (Barlow)

SOURCE: Aesop’s Fables in Latin: Ancient Wit and Wisdom from the Animal Kingdom. For more information - including vocabulary lists and grammar comments - see the page for this fable at the Aesopus Ning.

READ OUT LOUD. Choose which marked text you prefer to practice with - macrons or accent marks - and read the text out loud until you feel comfortable and confident. Then, try reading the unmarked text at the bottom. It should be easy for you after practicing with the marked texts. :-)


MACRONS. Here is the text with macrons:

Sitibundus Lupus, dum ad caput fontis accēdit ut sitim levāret, videt innocentem Āgnum, procul flūminis ūmōrem haurientem. Accurrit igitur ; Āgnum increpat quod vitreum turbāvit fontem. Trepidus ad haec supplicāvit Āgnus in innocentem nē saevīret ; sē quidem, cum tam longē infrā biberet, pōtum Lupī nē potuisse quidem turbāre, nēdum voluisse. Lupus contrā fremebundus intonat, “Quid vānas sacrilegē innectis morās? Pater, Māter, et omne tuum invīsum genus sēdulō mihi et semper adversantur. Tū autem hodiē mihi poenās dabis!”



ACCENT MARKS. Here is the text with ecclesiastical accents, plus some color-coding for the words of three or more syllables (blue: penultimate stress; red: antepenultimate stress):

Sitibúndus Lupus, dum ad caput fontis accédit ut sitim leváret, videt innocéntem Agnum, procul flúminis umórem hauriéntem. Accúrrit ígitur; Agnum íncrepat quod vítreum turbávit fontem. Trépidus ad haec supplicávit Agnus in innocéntem ne saevíret; se quidem, cum tam longe infra bíberet, potum Lupi ne potuísse quidem turbáre, nedum voluísse. Lupus contra fremebúndus íntonat, “Quid vanas sacrílege innéctis moras? Pater, Mater, et omne tuum invísum genus sédulo mihi et semper adversántur. Tu autem hódie mihi poenas dabis!”



UNMARKED TEXT. Here is the unmarked text - after practicing with the marked text that you prefer, you should not have any trouble with the unmarked text:

Sitibundus Lupus, dum ad caput fontis accedit ut sitim levaret, videt innocentem Agnum, procul fluminis umorem haurientem. Accurrit igitur; Agnum increpat quod vitreum turbavit fontem. Trepidus ad haec supplicavit Agnus in innocentem ne saeviret; se quidem, cum tam longe infra biberet, potum Lupi ne potuisse quidem turbare, nedum voluisse. Lupus contra fremebundus intonat, “Quid vanas sacrilege innectis moras? Pater, Mater, et omne tuum invisum genus sedulo mihi et semper adversantur. Tu autem hodie mihi poenas dabis!”



IMAGE. Here is an illustration for the story (image source).

No comments:

Post a Comment