Monday, June 15, 2009

Agricola, Filii et Virgulae (Gildersleeve)

SOURCE: A Latin Reader by Basil Lanneau Gildersleeve. For more information and other versions, see the links list for Perry 53 and also the page at the Aesopus Ning.

READ OUT LOUD. Choose which marked text you prefer to practice with - macrons or accent marks - and read the text out loud until you feel comfortable and confident. Then, try reading the unmarked text at the bottom. It should be easy for you after practicing with the marked texts. :-)


MACRONS. Here is the text with macrons:

Inter rūsticī cūiusdam fīliōs grave discidium ortum erat. Diū frūstrā operam dederat pater, ut concordiam reconciliāret. Tandem: Virgulās, inquit, fīliī, mihi afferte. Allātās virgulās omnēs in ūnum fasciculum colligāvit, cumque constrictum fīliīs obtulit, ut frangerent. Illī autem, quamquam vim omnem adhibēbant, frūstrā labōrābant nec quidquam prōfēcērunt. Deinde pater nōdum discidit singulāsque illīs virgulās dedit, quās nullō negōtiō confrēgērunt. Quō factō senex eōs sīc allocūtus est: Haec rēs, fīliī, vōbis exemplō sit. Tutī eritis ab inimīcorum iniūriīs, quamdiū inter vōs amābitis et concordēs eritis; simul atque vērō facta erit dissensiō atque discordia, inimīcī in vōs irrumpent.



ACCENT MARKS. Here is the text with ecclesiastical accents, plus some color-coding for the words of three or more syllables (blue: penultimate stress; red: antepenultimate stress):

Inter rústici cuiúsdam fílios grave discídium ortum erat. Diu frustra óperam déderat pater, ut concórdiam reconciliáret. Tandem: Vírgulas, inquit, fílii, mihi afférte. Allátas vírgulas omnes in unum fascículum colligávit, cumque constríctum fíliis óbtulit, ut frángerent. Illi autem, quamquam vim omnem adhibébant, frustra laborábant nec quidquam profecérunt. Deinde pater nodum díscidit singulásque illis vírgulas dedit, quas nullo negótio confregérunt. Quo facto senex eos sic allocútus est: Haec res, fílii, vobis exémplo sit. Tuti éritis ab inimicórum iniúriis, quámdiu inter vos amábitis et concórdes éritis; simul atque vero facta erit dissénsio atque discórdia, inimíci in vos irrúmpent.


UNMARKED TEXT. Here is the unmarked text - after practicing with the marked text that you prefer, you should not have any trouble with the unmarked text:

Inter rustici cuiusdam filios grave discidium ortum erat. Diu frustra operam dederat pater, ut concordiam reconciliaret. Tandem: Virgulas, inquit, filii, mihi afferte. Allatas virgulas omnes in unum fasciculum colligavit, cumque constrictum filiis obtulit, ut frangerent. Illi autem, quamquam vim omnem adhibebant, frustra laborabant nec quidquam profecerunt. Deinde pater nodum discidit singulasque illis virgulas dedit, quas nullo negotio confregerunt. Quo facto senex eos sic allocutus est: Haec res, filii, vobis exemplo sit. Tuti eritis ab inimicorum iniuriis, quamdiu inter vos amabitis et concordes eritis; simul atque vero facta erit dissensio atque discordia, inimici in vos irrumpent.



IMAGE. Here is an illustration for the story from Joseph Jacobs' edition of Aesop's fables in English (image source).

No comments:

Post a Comment