Tuesday, June 16, 2009

Asinus et Catulus (Gildersleeve)

SOURCE: A Latin Reader by Basil Lanneau Gildersleeve. For more information and other versions, see the page at Aesopica.net.

READ OUT LOUD. Choose which marked text you prefer to practice with - macrons or accent marks - and read the text out loud until you feel comfortable and confident. Then, try reading the unmarked text at the bottom. It should be easy for you after practicing with the marked texts. :-)


MACRONS. Here is the text with macrons:

Dominus asinī habēbat etiam catulum. Is ā dominō saepe laudābātur et permulcēbātur, frustaque semper ēgregia eī dabantur. Hōc cum invidiā vidēbat asinus. Cōgitābat sēcum: Cūr canis ita amātur ā dominō? Cūr ego male tractor? Ille inūtilis est; ego maxima semper commoda dominō comparāvī. At canis callidus est adūlātor, ā mē dominus nunquam blanditiās accēpit. Etiam ego amābor, sī idem faciam, quod ille facere solet. Forte hōc tempore dominus intrat in stabulum. Statim asinus accurrit, rudens pedēs ponit in dominī humerīs et faciem lātā suā linguā lambere incipit. Exterritus dominus et īrātus vocat famulōs quī fustibus asinum stultum miserē mulcant. Mulcātus stultitiam suam dēplōrāvit.



ACCENT MARKS. Here is the text with ecclesiastical accents, plus some color-coding for the words of three or more syllables (blue: penultimate stress; red: antepenultimate stress):

Dóminus ásini habébat etiam cátulum. Is a dómino saepe laudabátur et permulcebátur, frustáque semper egrégia ei dabántur. Hoc cum invídia vidébat ásinus. Cogitábat secum: Cur canis ita amátur a dómino? Cur ego male tractor? Ille inútilis est; ego máxima semper cómmoda dómino comparávi. At canis cállidus est adulátor, a me dóminus nunquam blandítias accépit. Etiam ego amábor, si idem fáciam, quod ille fácere solet. Forte hoc témpore dóminus intrat in stábulum. Statim ásinus accúrrit, rudens pedes ponit in dómini húmeris et fáciem lata sua lingua lámbere íncipit. Extérritus dóminus et irátus vocat fámulos qui fústibus ásinum stultum mísere mulcant. Mulcátus stultítiam suam deplorávit.


UNMARKED TEXT. Here is the unmarked text - after practicing with the marked text that you prefer, you should not have any trouble with the unmarked text:

Dominus asini habebat etiam catulum. Is a domino saepe laudabatur et permulcebatur, frustaque semper egregia ei dabantur. Hoc cum invidia videbat asinus. Cogitabat secum: Cur canis ita amatur a domino? Cur ego male tractor? Ille inutilis est; ego maxima semper commoda domino comparavi. At canis callidus est adulator, a me dominus nunquam blanditias accepit. Etiam ego amabor, si idem faciam, quod ille facere solet. Forte hoc tempore dominus intrat in stabulum. Statim asinus accurrit, rudens pedes ponit in domini humeris et faciem lata sua lingua lambere incipit. Exterritus dominus et iratus vocat famulos qui fustibus asinum stultum misere mulcant. Mulcatus stultitiam suam deploravit.



IMAGE. Here is an illustration for the story (image source) from a 1521 edition of the fables:

No comments:

Post a Comment