SOURCE: A Latin Reader by Basil Lanneau Gildersleeve. For more information and other versions, see the links list for Perry 81.
NoDictionaries.com: You can find the word list for this fable online, and use it interactively (here are some tips on how to make best use of the tool). It did not recogize the pluperfect saltaverat, from salto, "dance, jump."
READ OUT LOUD. Choose which marked text you prefer to practice with - macrons or accent marks - and read the text out loud until you feel comfortable and confident. Then, try reading the unmarked text at the bottom. It should be easy for you after practicing with the marked texts. :-)
MACRONS. Here is the text with macrons:
In conventū quōdam bestiārum tam bellē saltāverat sīmius, ut cūnctīs prope suffrāgiīs rēx crēarētur. Vulpēs, cum vānum ēius ingenium perspiceret, dixit sīmiō: Postquam regnum tibi obtigit, nōn cēlābō tē quod scīre magnopere tūa interest. Quid id est? sīmius interrogat. Thēsaurus, respondet illa, mihī ā patre indicātus est, dēfossus in sōlitūdine, quī iūre regnī ad tē iam pertinēre vidētur. Eāmus igitur, inquit sīmius, ut tollāmus. Cavē tū, monet vulpēs; nam equidem saepe audīvī, perīculō eam rem nōn carēre. Nihil, inquit sīmius, perīculī est; an tū, obsecrō, timēs? Eāmus igitur, inquit vulpēs, sī placet. Postquam per silvās diū circumdūxit sīmium, tandem dūcit ad laqueōs sub fruticibus absconditōs, atque ibi dīcit thēsaurum dēfossum esse. Sīmius festīnanter terram rādens capitur. Tum miserē clāmāvit: Auxiliō venī, amīce! At vulpēs, convocātīs bestiīs omnibus: Iam intellegētis, inquit, quantō magis consiliō rēgī et temperantiā opus sit, quam arte saltandī.
ACCENT MARKS. Here is the text with ecclesiastical accents, plus some color-coding for the words of three or more syllables (blue: penultimate stress; red: antepenultimate stress):
In convéntu quodam bestiárum tam belle saltáverat símius, ut cunctis prope suffrágiis rex crearétur. Vulpes, cum vanum eius ingénium perspíceret, dixit símio: Postquam regnum tibi óbtigit, non celábo te quod scire magnópere tua ínterest. Quid id est? símius intérrogat. Thesaúrus, respóndet illa, mihi a patre indicátus est, defóssus in solitúdine, qui iure regni ad te iam pertinére vidétur. Eámus ígitur, inquit símius, ut tollámus. Cave tu, monet vulpes; nam équidem saepe audívi, perículo eam rem non carére. Nihil, inquit símius, perículi est; an tu, óbsecro, times? Eámus ígitur, inquit vulpes, si placet. Postquam per silvas diu circumdúxit símium, tandem ducit ad láqueos sub frutícibus abscónditos, atque ibi dicit thesaúrum defóssum esse. Símius festinánter terram radens cápitur. Tum mísere clamávit: Auxílio veni, amíce! At vulpes, convocátis béstiis ómnibus: Iam intellegétis, inquit, quanto magis consílio regi et temperántia opus sit, quam arte saltándi.
UNMARKED TEXT. Here is the unmarked text - after practicing with the marked text that you prefer, you should not have any trouble with the unmarked text:
In conventu quodam bestiarum tam belle saltaverat simius, ut cunctis prope suffragiis rex crearetur. Vulpes, cum vanum eius ingenium perspiceret, dixit simio: Postquam regnum tibi obtigit, non celabo te quod scire magnopere tua interest. Quid id est? simius interrogat. Thesaurus, respondet illa, mihi a patre indicatus est, defossus in solitudine, qui iure regni ad te iam pertinere videtur. Eamus igitur, inquit simius, ut tollamus. Cave tu, monet vulpes; nam equidem saepe audivi, periculo eam rem non carere. Nihil, inquit simius, periculi est; an tu, obsecro, times? Eamus igitur, inquit vulpes, si placet. Postquam per silvas diu circumduxit simium, tandem ducit ad laqueos sub fruticibus absconditos, atque ibi dicit thesaurum defossum esse. Simius festinanter terram radens capitur. Tum misere clamavit: Auxilio veni, amice! At vulpes, convocatis bestiis omnibus: Iam intellegetis, inquit, quanto magis consilio regi et temperantia opus sit, quam arte saltandi.
IMAGE. Here is an illustration for the story (image source), showing a royal monkey: