Tuesday, August 25, 2009

Equus et Asinus Oneratus (Miller)

SOURCE: Miller & Beeson. For more information and other versions, see the links list for Perry 181.

For help in reading the story, try pasting the unmarked text into NoDictionaries.com (see more tips here).

READ OUT LOUD. Choose which marked text you prefer to practice with - macrons or accent marks - and read the text out loud until you feel comfortable and confident. Then, try reading the unmarked text at the bottom. It should be easy for you after practicing with the marked texts. :-)


MACRONS. Here is the text with macrons:

Asinus et equus ōlim in itinere comitēs erant; asinus onus gravissimum portāvit; itaque cum onus molestum esset, equum verbīs trīstissimīs ōrāvit, ut partem oneris portāret. Sed ōrandō nihil impetrāvit; nam equus superbus auxilium recūsāvit. Tandem asinus ita dēbilitātus erat, ut animam efflāret. Equus autem multātus est. Nam dominus equum nōn sōlum omnī onere sed etiam pelle asinī onerāvit. Frūstrā tum equus optāvit, ut onere līberārētur. Dominus autem stultitiam equī ita castīgāvit: Maius onus nōn portārēs, nisi recūsāvissēs partem oneris portāre; itaque iūre multāris.



ACCENT MARKS. Here is the text with ecclesiastical accents, plus some color-coding for the words of three or more syllables (blue: penultimate stress; red: antepenultimate stress):

Ásinus et equus olim in itínere cómites erant; ásinus onus gravíssimum portávit; ítaque cum onus moléstum esset, equum verbis tristíssimis orávit, ut partem óneris portáret. Sed orándo nihil impetrávit; nam equus supérbus auxílium recusávit. Tandem ásinus ita debilitátus erat, ut ánimam effláret. Equus autem multátus est. Nam dóminus equum non solum omni ónere sed etiam pelle ásini onerávit. Frustra tum equus optávit, ut ónere liberarétur. Dóminus autem stultítiam equi ita castigávit: Maius onus non portáres, nisi recusavísses partem óneris portáre; ítaque iure multáris.



UNMARKED TEXT. Here is the unmarked text - after practicing with the marked text that you prefer, you should not have any trouble with the unmarked text:

Asinus et equus olim in itinere comites erant; asinus onus gravissimum portavit; itaque cum onus molestum esset, equum verbis tristissimis oravit, ut partem oneris portaret. Sed orando nihil impetravit; nam equus superbus auxilium recusavit. Tandem asinus ita debilitatus erat, ut animam efflaret. Equus autem multatus est. Nam dominus equum non solum omni onere sed etiam pelle asini oneravit. Frustra tum equus optavit, ut onere liberaretur. Dominus autem stultitiam equi ita castigavit: Maius onus non portares, nisi recusavisses partem oneris portare; itaque iure multaris.



IMAGE. Here is an illustration for the story (image source) by Aractingy:

No comments:

Post a Comment