Thursday, July 23, 2009

Vulpes et Hircus (Barlow)

SOURCE: Aesop’s Fables in Latin: Ancient Wit and Wisdom from the Animal Kingdom. For more information - including vocabulary lists and grammar comments - see the page for this fable at the Aesopus Ning.

READ OUT LOUD. Choose which marked text you prefer to practice with - macrons or accent marks - and read the text out loud until you feel comfortable and confident. Then, try reading the unmarked text at the bottom. It should be easy for you after practicing with the marked texts. :-)


MACRONS. Here is the text with macrons:

Vulpēs et Caper sitibundī in quendam puteum dēscendēbant. In quō cum perbibissent, Vulpēs dīxit circumspicientī reditum Caprō, “Bonō animō estō, Caper! Excōgitāvī etenim quō pactō uterque reducēs sīmus.” Obtemperāvit cōnsiliō Caper, et Vulpēs, ex puteō prōsiliēns, prae gaudiō in margine cursitābat. Cēterum, cum ab Hircō ut foedifraga incūsārētur, respondit, “Enimvērō, Hirce, sī tantum tibi sēnsūs esset in mente, quantum est saetārum in mentō, nōn prius in puteum dēscendissēs, quam dē reditū explōrāvissēs.”



ACCENT MARKS. Here is the text with ecclesiastical accents, plus some color-coding for the words of three or more syllables (blue: penultimate stress; red: antepenultimate stress):

Vulpes et Caper sitibúndi in quendam púteum descendébant. In quo cum perbibíssent, Vulpes dixit circumspiciénti réditum Capro, “Bono ánimo esto, Caper! Excogitávi étenim quo pacto utérque réduces simus.” Obtemperávit consílio Caper, et Vulpes, ex púteo prosíliens, prae gaúdio in márgine cursitábat. Céterum, cum ab Hirco ut foedífraga incusarétur, respóndit, “Enimvéro, Hirce, si tantum tibi sensus esset in mente, quantum est saetárum in mento, non prius in púteum descendísses, quam de réditu exploravísses.”


UNMARKED TEXT. Here is the unmarked text - after practicing with the marked text that you prefer, you should not have any trouble with the unmarked text:

Vulpes et Caper sitibundi in quendam puteum descendebant. In quo cum perbibissent, Vulpes dixit circumspicienti reditum Capro, “Bono animo esto, Caper! Excogitavi etenim quo pacto uterque reduces simus.” Obtemperavit consilio Caper, et Vulpes, ex puteo prosiliens, prae gaudio in margine cursitabat. Ceterum, cum ab Hirco ut foedifraga incusaretur, respondit, “Enimvero, Hirce, si tantum tibi sensus esset in mente, quantum est saetarum in mento, non prius in puteum descendisses, quam de reditu exploravisses.”



IMAGE. Here is an illustration for the story (image source).



No comments:

Post a Comment