Thursday, July 2, 2009

Canis et Lupus (Barlow)

SOURCE: Aesop’s Fables in Latin: Ancient Wit and Wisdom from the Animal Kingdom. For more information - including vocabulary lists and grammar comments - see the page for this fable at the Aesopus Ning.

READ OUT LOUD. Choose which marked text you prefer to practice with - macrons or accent marks - and read the text out loud until you feel comfortable and confident. Then, try reading the unmarked text at the bottom. It should be easy for you after practicing with the marked texts. :-)


MACRONS. Here is the text with macrons:

Saginātō Canī occurrit Lupus macilentus, mīrātus quōmodo ille, quī intrā parietēs prīvātōs clauderētur, tam pinguis ēvāderet, et ipse tam macilentus foret, quī tot nemora, collēs, et pascua dē iūre suō possideret, ex quibus victum sibi comparāret. Respondit Canis sē indulgentissimum habuisse herum, quī cibōs illī quotīdiē dē mēnsa sua porrigēbat. Attonitus stetit paulisper Lupus sed, propius cicātrīcēs et collum saucium perspiciēns, percontātus est unde haec crūditās acciderit. Respondit Canis haec tantummodo esse catēnae indicia, quā interdum perstringēbātur. Cui Lupus: “Nē! Tuae nōn invideō fortūnae, nec meae paeniteō. Mālim enim, iēiūnus et impastus, praesentī fruī lībertāte, quam satur catēnīs perstringī et fustibus contundī.”



ACCENT MARKS. Here is the text with ecclesiastical accents, plus some color-coding for the words of three or more syllables (blue: penultimate stress; red: antepenultimate stress):

Sagináto Cani occúrrit Lupus maciléntus, mirátus quómodo ille, qui intra paríetes privátos clauderétur, tam pinguis eváderet, et ipse tam maciléntus foret, qui tot némora, colles, et páscua de iure suo possíderet, ex quibus victum sibi comparáret. Respóndit Canis se indulgentíssimum habuísse herum, qui cibos illi quotídie de mensa sua porrigébat. Attónitus stetit paulísper Lupus sed, própius cicatríces et collum saúcium perspíciens, percontátus est unde haec crúditas accíderit. Respóndit Canis haec tantúmmodo esse caténae indícia, qua intérdum perstringebátur. Cui Lupus: “Ne! Tuae non invídeo fortúnae, nec meae paeníteo. Malim enim, ieiúnus et impástus, praesénti frui libertáte, quam satur caténis perstríngi et fústibus contúndi.”


UNMARKED TEXT. Here is the unmarked text - after practicing with the marked text that you prefer, you should not have any trouble with the unmarked text:

Saginato Cani occurrit Lupus macilentus, miratus quomodo ille, qui intra parietes privatos clauderetur, tam pinguis evaderet, et ipse tam macilentus foret, qui tot nemora, colles, et pascua de iure suo possideret, ex quibus victum sibi compararet. Respondit Canis se indulgentissimum habuisse herum, qui cibos illi quotidie de mensa sua porrigebat. Attonitus stetit paulisper Lupus sed, propius cicatrices et collum saucium perspiciens, percontatus est unde haec cruditas acciderit. Respondit Canis haec tantummodo esse catenae indicia, qua interdum perstringebatur. Cui Lupus: “Ne! Tuae non invideo fortunae, nec meae paeniteo. Malim enim, ieiunus et impastus, praesenti frui libertate, quam satur catenis perstringi et fustibus contundi.”



IMAGE. Here is an illustration for the story (image source).

No comments:

Post a Comment