Monday, July 6, 2009

Nutrix et Lupus (Barlow)

SOURCE: Aesop’s Fables in Latin: Ancient Wit and Wisdom from the Animal Kingdom. For more information - including vocabulary lists and grammar comments - see the page for this fable at the Aesopus Ning.

READ OUT LOUD. Choose which marked text you prefer to practice with - macrons or accent marks - and read the text out loud until you feel comfortable and confident. Then, try reading the unmarked text at the bottom. It should be easy for you after practicing with the marked texts. :-)


MACRONS. Here is the text with macrons:

Nūtrix minātur Puerum plōrantem: nī taceat, sē Lupō illum trāditūram. Lupus praeteriēns id forte audit et spē praedae manet ad forēs. Puer tandem, obrēpente somnō, silescit. Regreditur Lupus in silvās, iēiūnus et inānis. Lupa obviam illī habēns sciscitātur ubi sit praeda. Cui gemebundus Lupus: “Verba (inquit) mihi data sunt. Puerum plōrantem abiicere Nūtrix minābātur, sed fefellit.”



ACCENT MARKS. Here is the text with ecclesiastical accents, plus some color-coding for the words of three or more syllables (blue: penultimate stress; red: antepenultimate stress):

Nutrix minátur Púerum plorántem: ni táceat, se Lupo illum traditúram. Lupus praetériens id forte audit et spe praedae manet ad fores. Puer tandem, obrepénte somno, siléscit. Regréditur Lupus in silvas, ieiúnus et inánis. Lupa óbviam illi habens sciscitátur ubi sit praeda. Cui gemebúndus Lupus: “Verba (inquit) mihi data sunt. Púerum plorántem abiícere Nutrix minabátur, sed feféllit.”


UNMARKED TEXT. Here is the unmarked text - after practicing with the marked text that you prefer, you should not have any trouble with the unmarked text:

Nutrix minatur Puerum plorantem: ni taceat, se Lupo illum tradituram. Lupus praeteriens id forte audit et spe praedae manet ad fores. Puer tandem, obrepente somno, silescit. Regreditur Lupus in silvas, ieiunus et inanis. Lupa obviam illi habens sciscitatur ubi sit praeda. Cui gemebundus Lupus: “Verba (inquit) mihi data sunt. Puerum plorantem abiicere Nutrix minabatur, sed fefellit.”



IMAGE. Here is an illustration for the story (image source).



No comments:

Post a Comment