Wednesday, July 1, 2009

Lupus et Agnus (Miller)

SOURCE: Miller & Beeson. For more information and other versions, see the links list for Perry 155.

For help in reading the story, try pasting the unmarked text into NoDictionaries.com (see more tips here).

READ OUT LOUD. Choose which marked text you prefer to practice with - macrons or accent marks - and read the text out loud until you feel comfortable and confident. Then, try reading the unmarked text at the bottom. It should be easy for you after practicing with the marked texts. :-)


MACRONS. Here is the text with macrons:

Lupus et āgnus sitientēs ad eundem rīvum vēnerant. Superior lupus, longē inferior āgnus stābat. Tunc improbus latrō, iūrgī causam quaerēns, "Cūr (inquit) bibentī mihi turbulentam reddidistī aquam?" Āgnus timēns, "Quō modō possum? (inquit) Á tē enim aqua ad mē dēcurrit." Ille vēritāte reī repulsus: "Huius annī initiō mihi maledīxistī." "Tum (inquit āgnus) equidem nātus nōndum eram." "Hercle etiam (respondet lupus) pater tuus contumēliōsē quondam dīxit dē aviā meā." Atque ita āgnum dīlaniat.



ACCENT MARKS. Here is the text with ecclesiastical accents, plus some color-coding for the words of three or more syllables (blue: penultimate stress; red: antepenultimate stress):

Lupus et agnus sitiéntes ad eúndem rivum vénerant. Supérior lupus, longe inférior agnus stabat. Tunc ímprobus latro, iurgi causam quaerens, "Cur (inquit) bibénti mihi turbuléntam reddidísti aquam?" Agnus timens, "Quo modo possum? (inquit) A te enim aqua ad me decúrrit." Ille veritáte rei repúlsus: "Huius anni inítio mihi maledixísti." "Tum (inquit agnus) équidem natus nondum eram." "Hercle etiam (respondet lupus) pater tuus contumelióse quondam dixit de ávia mea." Atque ita agnum dilániat.



UNMARKED TEXT. Here is the unmarked text - after practicing with the marked text that you prefer, you should not have any trouble with the unmarked text:

Lupus et agnus sitientes ad eundem rivum venerant. Superior lupus, longe inferior agnus stabat. Tunc improbus latro, iurgi causam quaerens, "Cur (inquit) bibenti mihi turbulentam reddidisti aquam?" Agnus timens, "Quo modo possum? (inquit) A te enim aqua ad me decurrit." Ille veritate rei repulsus: "Huius anni initio mihi maledixisti." "Tum (inquit agnus) equidem natus nondum eram." "Hercle etiam (respondet lupus) pater tuus contumeliose quondam dixit de avia mea." Atque ita agnum dilaniat.



IMAGE. Here is an illustration for the story (image source) by Aractingy:

No comments:

Post a Comment