Tuesday, July 7, 2009

Deus et Securis (Gildersleeve)

SOURCE: A Latin Reader by Basil Lanneau Gildersleeve. For more information and other versions, see the links list for Perry 173.

For help in reading the story, try pasting the unmarked text into NoDictionaries.com (see more tips here).

READ OUT LOUD. Choose which marked text you prefer to practice with - macrons or accent marks - and read the text out loud until you feel comfortable and confident. Then, try reading the unmarked text at the bottom. It should be easy for you after practicing with the marked texts. :-)


MACRONS. Here is the text with macrons:

Fabrō pauperī, quī pontem transībat, secūris dēlapsa est in fluvium profundum. Tum ille, inops consiliī, in rīpā sedens, miserē lāmentārī coepit et clāmāre: Deus fluviī! Miserēre meī! Deus ēmersit et interrogāvit, cūr lāmentārētur. Eheu, inquit, secūris mea dēlapsa est in aquam tuam. Immersit deus et retulit secūrim, nōn eam tamen, quam āmīserat faber, sed auream et, num haec esset, quam āmīsisset, interrogāvit. Nōn est, respondet vir probus cum suspīriō. Deus iterum mersit et aliam extulit eamque argenteam. Hanc quoque faber negāvit suam esse. Tertium deus vēram secūrim attulit. Haec est, exclāmāvit faber, grātiās tibi ago, deus benīgne! Hāc probitāte dēlectātus deus omnēs illī secūrēs dōnāvit. Faber laetus ad suōs rediit. Vix rem vīcīnus audīverat, cum ad eundem pontem cum secūrī festīnāvit. Suā sponte facit, ut secūris in aquam dēcideret. Appāret deus. Eheu, inquit ille, secūrim meam perdidī! Adfert deus trēs secūrēs, auream, argenteam, ferream. Ēlige ipse tuam, inquit. Tum ille aurī cupidus: Haec, inquit, mea est, et auream est arreptūrus. Sed iam deus secūrēs omnēs in fluvium rēiiciens: Apage, inquit, homō avāre et mendāx! Nē tuam quidem secūrim recipiēs. Tum ille domum rediit, neque narravit cuīquam, ubi secūrim āmīsisset.



ACCENT MARKS. Here is the text with ecclesiastical accents, plus some color-coding for the words of three or more syllables (blue: penultimate stress; red: antepenultimate stress):

Fabro páuperi, qui pontem transíbat, secúris delápsa est in flúvium profúndum. Tum ille, inops consílii, in ripa sedens, mísere lamentári coepit et clamáre: Deus flúvii! Miserére mei! Deus emérsit et interrogávit, cur lamentarétur. Eheu, inquit, secúris mea delápsa est in aquam tuam. Immérsit deus et rétulit secúrim, non eam tamen, quam amíserat faber, sed aúream et, num haec esset, quam amisísset, interrogávit. Non est, respóndet vir probus cum suspírio. Deus íterum mersit et áliam éxtulit eámque argénteam. Hanc quoque faber negávit suam esse. Tértium deus veram secúrim áttulit. Haec est, exclamávit faber, grátias tibi ago, deus benígne! Hac probitáte delectátus deus omnes illi secúres donávit. Faber laetus ad suos rédiit. Vix rem vicínus audíverat, cum ad eúndem pontem cum secúri festinávit. Sua sponte facit, ut secúris in aquam decíderet. Appáret deus. Eheu, inquit ille, secúrim meam pérdidi! Adfert deus tres secúres, aúream, argénteam, férream. Élige ipse tuam, inquit. Tum ille auri cúpidus: Haec, inquit, mea est, et aúream est arreptúrus. Sed iam deus secúres omnes in flúvium reiíciens: Ápage, inquit, homo aváre et mendax! Ne tuam quidem secúrim recípies. Tum ille domum rédiit, neque narrávit cuiquam, ubi secúrim amisísset.



UNMARKED TEXT. Here is the unmarked text - after practicing with the marked text that you prefer, you should not have any trouble with the unmarked text:

Fabro pauperi, qui pontem transibat, securis delapsa est in fluvium profundum. Tum ille, inops consilii, in ripa sedens, misere lamentari coepit et clamare: Deus fluvii! Miserere mei! Deus emersit et interrogavit, cur lamentaretur. Eheu, inquit, securis mea delapsa est in aquam tuam. Immersit deus et retulit securim, non eam tamen, quam amiserat faber, sed auream et, num haec esset, quam amisisset, interrogavit. Non est, respondet vir probus cum suspirio. Deus iterum mersit et aliam extulit eamque argenteam. Hanc quoque faber negavit suam esse. Tertium deus veram securim attulit. Haec est, exclamavit faber, gratias tibi ago, deus benigne! Hac probitate delectatus deus omnes illi secures donavit. Faber laetus ad suos rediit. Vix rem vicinus audiverat, cum ad eundem pontem cum securi festinavit. Sua sponte facit, ut securis in aquam decideret. Apparet deus. Eheu, inquit ille, securim meam perdidi! Adfert deus tres secures, auream, argenteam, ferream. Elige ipse tuam, inquit. Tum ille auri cupidus: Haec, inquit, mea est, et auream est arrepturus. Sed iam deus secures omnes in fluvium reiiciens: Apage, inquit, homo avare et mendax! Ne tuam quidem securim recipies. Tum ille domum rediit, neque narravit cuiquam, ubi securim amisisset.



IMAGE. Here is an illustration for the story (image source) from an early 16th-century edition of Aesop: