Sunday, November 8, 2009

Leo et Socii Eius (Via Latina)

SOURCE: Via Latina. For more information and other versions, see the links list for Perry 339 and also Perry 149 - different versions of this story feature different partners for the lion.

NoDictionaries.com: You can find the word list for this fable online, and use it interactively (here are some tips on how to make best use of the tool).

READ OUT LOUD. Choose which marked text you prefer to practice with - macrons or accent marks - and read the text out loud until you feel comfortable and confident. Then, try reading the unmarked text at the bottom. It should be easy for you after practicing with the marked texts. :-)


MACRONS. Here is the text with macrons:

Societātem iūnxerant Leō, Iuvenca, Capra, Ovis. Praedā autem, quam cēperant, in quatuor partēs aequālēs dīvīsā, leō Prīma, ait, mea est; dēbētur enim haec praestantiae meae. Tollam et secundam, quam merētur rōbur meum. Tertiam vindicat sibi ēgregius labor meus. Quartam quī sibi arrogāre voluerit is sciat sē habitūrum mē inimīcum sibi. Quid facerent imbēcillae bēstiae, aut quae sibi leōnem īnfestum habēre vellet?



ACCENT MARKS. Here is the text with ecclesiastical accents, plus some color-coding for the words of three or more syllables (blue: penultimate stress; red: antepenultimate stress):

Societátem iúnxerant Leo, Iuvénca, Capra, Ovis. Praeda autem, quam céperant, in quátuor partes aequáles divísa, leo Prima, ait, mea est; debétur enim haec praestántiae meae. Tollam et secúndam, quam merétur robur meum. Tértiam víndicat sibi egrégius labor meus. Quartam qui sibi arrogáre volúerit is sciat se habitúrum me inimícum sibi. Quid fácerent imbecílles béstiae, aut quae sibi leónem inféstum habére vellet?



UNMARKED TEXT. Here is the unmarked text - after practicing with the marked text that you prefer, you should not have any trouble with the unmarked text:

Societatem iunxerant Leo, Iuvenca, Capra, Ovis. Praeda autem, quam ceperant, in quatuor partes aequales divisa, leo Prima, ait, mea est; debetur enim haec praestantiae meae. Tollam et secundam, quam meretur robur meum. Tertiam vindicat sibi egregius labor meus. Quartam qui sibi arrogare voluerit is sciat se habiturum me inimicum sibi. Quid facerent imbecilles bestiae, aut quae sibi leonem infestum habere vellet?



IMAGE. Here is an illustration for the story (image source) by Aractingy:

No comments:

Post a Comment