Sunday, September 20, 2009

Equus et Leo (Barlow)

SOURCE: Aesop’s Fables in Latin: Ancient Wit and Wisdom from the Animal Kingdom. For more information - including vocabulary lists and grammar comments - see the page for this fable at the Aesopus Ning.

READ OUT LOUD. Choose which marked text you prefer to practice with - macrons or accent marks - and read the text out loud until you feel comfortable and confident. Then, try reading the unmarked text at the bottom. It should be easy for you after practicing with the marked texts. :-)


MACRONS. Here is the text with macrons:

Vēnit ad Equum comedendum Leō. Carēns autem prae senectā vīribus, meditārī coepit artem, medicumque sē esse profitētur verborumque ambāgibus Equum morātur. Equus dolō dolum, artem oppōnit artī ; fingit sē dūdum in locō spīnōsō pupugisse pedem ōratque ut īnspiciēns sentem medicus ēdūcat. Pāret Leō, at Equus multā vī calcem Leōnī impingit, et sē continuō cōnicit in pedēs. Leō, vix tandem ad sē rediēns, ictū enim prope exanimātus fuerat; “Pretium (inquit) ferō ob stultitiam, et is iūre effugit. Dolum enim dolō ultus est.”



ACCENT MARKS. Here is the text with ecclesiastical accents, plus some color-coding for the words of three or more syllables (blue: penultimate stress; red: antepenultimate stress):

Venit ad Equum comedéndum Leo. Carens autem prae senécta víribus, meditári coepit artem, medicúmque se esse profitétur verborúmque ambágibus Equum morátur. Equus dolo dolum, artem oppónit arti; fingit se dudum in loco spinóso pupugísse pedem orátque ut inspíciens sentem médicus edúcat. Paret Leo, at Equus multa vi calcem Leóni impíngit, et se contínuo cónicit in pedes. Leo, vix tandem ad se rédiens, ictu enim prope exanimátus fúerat: “Prétium (inquit) fero ob stultítiam, et is iure éffugit. Dolum enim dolo ultus est.”



UNMARKED TEXT. Here is the unmarked text - after practicing with the marked text that you prefer, you should not have any trouble with the unmarked text:

Venit ad Equum comedendum Leo. Carens autem prae senecta viribus, meditari coepit artem, medicumque se esse profitetur verborumque ambagibus Equum moratur. Equus dolo dolum, artem opponit arti; fingit se dudum in loco spinoso pupugisse pedem oratque ut inspiciens sentem medicus educat. Paret Leo, at Equus multa vi calcem Leoni impingit, et se continuo conicit in pedes. Leo, vix tandem ad se rediens, ictu enim prope exanimatus fuerat: “Pretium (inquit) fero ob stultitiam, et is iure effugit. Dolum enim dolo ultus est.”



IMAGE. Here is an illustration for the story (image source).

No comments:

Post a Comment