Monday, September 14, 2009

Cervus in Boum Stabulo (Barlow)

SOURCE: Aesop’s Fables in Latin: Ancient Wit and Wisdom from the Animal Kingdom. For more information - including vocabulary lists and grammar comments - see the page for this fable at the Aesopus Ning.

READ OUT LOUD. Choose which marked text you prefer to practice with - macrons or accent marks - and read the text out loud until you feel comfortable and confident. Then, try reading the unmarked text at the bottom. It should be easy for you after practicing with the marked texts. :-)


MACRONS. Here is the text with macrons:

Persecūtus ā canibus, Cervus ad stabulum bovium confugiēbat et ibi tōtum corpus, praeterquam cornua, abscondēbat. Adībat stabulum Servus et ille, oscitanter et negligenter hūc et illūc oculōs circumferēns, mox dēcessit. Fortūnae suae nimis applausit laetābundus Cervus et sēsē tūtissimum autumābat. Sed statim, ipsō Herō ingrediente locum, et rēbus cūriōsius perlustrātīs, cornua Cervī dētexit et fustibus cum vīcīnīs adoriēbātur.



ACCENT MARKS. Here is the text with ecclesiastical accents, plus some color-coding for the words of three or more syllables (blue: penultimate stress; red: antepenultimate stress):

Persecútus a Cánibus, Cervus ad stábulum Bóvium confugiébat et ibi totum corpus, praetérquam córnua, abscondébat. Adíbat stábulum Servus et ille, oscitánter et negligénter huc et illuc óculos circúmferens, mox decéssit. Fortúnae suae nimis applaúsit laetabúndus Cervus et sese tutíssimum autumábat. Sed statim, ipso Hero ingrediénte locum, et rebus curiósius perlustrátis, córnua Cervi detéxit et fústibus cum Vicínis adoriebátur.



UNMARKED TEXT. Here is the unmarked text - after practicing with the marked text that you prefer, you should not have any trouble with the unmarked text:

Persecutus a Canibus, Cervus ad stabulum Bovium confugiebat et ibi totum corpus, praeterquam cornua, abscondebat. Adibat stabulum Servus et ille, oscitanter et negligenter huc et illuc oculos circumferens, mox decessit. Fortunae suae nimis applausit laetabundus Cervus et sese tutissimum autumabat. Sed statim, ipso Hero ingrediente locum, et rebus curiosius perlustratis, cornua Cervi detexit et fustibus cum Vicinis adoriebatur.



IMAGE. Here is an illustration for the story (image source).

No comments:

Post a Comment