Monday, September 7, 2009

Cattus et Mures (Barlow)

SOURCE: Aesop’s Fables in Latin: Ancient Wit and Wisdom from the Animal Kingdom. For more information - including vocabulary lists and grammar comments - see the page for this fable at the Aesopus Ning.

READ OUT LOUD. Choose which marked text you prefer to practice with - macrons or accent marks - and read the text out loud until you feel comfortable and confident. Then, try reading the unmarked text at the bottom. It should be easy for you after practicing with the marked texts. :-)


MACRONS. Here is the text with macrons:

Cattus, cum pistōris domum ingressus est, quam plūrimōs invēnit Mūrēs et, nunc ūnum nunc alterum dēvorandō, tam cautē patrīfamiliās prōvidēbat ut paucōs relinqueret. Mūrēs interim, cum ante oculōs habuissent diūturnam illōrum caedem, cōnsilium cēpērunt quō pactō Cattum vorābundum ēvītārent. Post variās disceptātionēs conclūdēbant tandem ut in locīs occultīs altissimīsque remanērent, nē dēscendendō in praedam Cattō venīrent. Cattus, hōc cōnsiliō intellectō, sē mortuum fingēbat, cum ūnus ex Mūrium seniōribus ab altō exclāmāvit, “Euge, amīce! Nōn Cattō crēdendum est, nē mortuō quidem.”



ACCENT MARKS. Here is the text with ecclesiastical accents, plus some color-coding for the words of three or more syllables (blue: penultimate stress; red: antepenultimate stress):

Cattus, cum pistóris domum ingréssus est, quam plúrimos invénit Mures et, nunc unum nunc álterum devorándo, tam caute patrifamílias providébat ut paucos relínqueret. Mures ínterim, cum ante óculos habuíssent diutúrnam illórum caedem, consílium cepérunt quo pacto Cattum vorabúndum evitárent. Post várias disceptatiónes concludébant tandem ut in locis occúltis altissimísque remanérent, ne descendéndo in praedam Catto venírent. Cattus, hoc consílio intellécto, se mórtuum fingébat, cum unus ex Múrium senióribus ab alto exclamávit, “Euge, amíce! Non Catto credéndum est, ne mórtuo quidem.”


UNMARKED TEXT. Here is the unmarked text - after practicing with the marked text that you prefer, you should not have any trouble with the unmarked text:

Cattus, cum pistoris domum ingressus est, quam plurimos invenit Mures et, nunc unum nunc alterum devorando, tam caute patrifamilias providebat ut paucos relinqueret. Mures interim, cum ante oculos habuissent diuturnam illorum caedem, consilium ceperunt quo pacto Cattum vorabundum evitarent. Post varias disceptationes concludebant tandem ut in locis occultis altissimisque remanerent, ne descendendo in praedam Catto venirent. Cattus, hoc consilio intellecto, se mortuum fingebat, cum unus ex Murium senioribus ab alto exclamavit, “Euge, amice! Non Catto credendum est, ne mortuo quidem.”



IMAGE. Here is an illustration for the story (image source) showing the cat playing dead:



No comments:

Post a Comment