Sunday, May 31, 2009

Iuvenis et Hirundo (Barlow)

SOURCE: Aesop’s Fables in Latin: Ancient Wit and Wisdom from the Animal Kingdom. For more information - including vocabulary lists and grammar comments - see the page for this fable at the Aesopus Ning.

READ OUT LOUD. Choose which marked text you prefer to practice with - macrons or accent marks - and read the text out loud until you feel comfortable and confident. Then, try reading the unmarked text at the bottom. It should be easy for you after practicing with the marked texts. :-)


MACRONS. Here is the text with macrons:

Tēmulentus et dissolūtus quidem Iuvenis, quī patrimōnium integrum dēcoxerat, ipsa etiam vestīmenta solēbat prō pecūniis vēnum dare. Ad hoc, ex auguriō circumvolantis Hirundinis cōniciēns iam aestātem appropinquāsse, illicō vestītūs exuit et sēminūdus in popīnās dēlituit. Sed, cum brūmae relīquiae redeuntēs māiōri frīgore saeviēbant et Hirundinem ēnecāssent, Iuvenis tandem circumvagābātur et Aviculam mortuam offendēns inquit, “Ō infēlicem augurem et tuī et meī infortūniī!”


ACCENT MARKS. Here is the text with ecclesiastical accents, plus some color-coding for the words of three or more syllables (blue: penultimate stress; red: antepenultimate stress):

Temuléntus et dissolútus quidem Iúvenis, qui patrimónium íntegrum decóxerat, ipsa etiam vestiménta solébat pro pecúniis venum dare. Ad hoc, ex augúrio circumvolántis Hirúndinis coníciens iam aestátem appropinquásse, íllico vestítus éxuit et seminúdus in popínas delítuit. Sed, cum brumae relíquiae redeúntes maióri frígore saeviébant et Hirúndinem enecássent, Iúvenis tandem circumvagabátur et Avículam mórtuam offéndens inquit, “O infelícem aúgurem et tui et mei infortúnii!”


UNMARKED TEXT. Here is the unmarked text - after practicing with the marked text that you prefer, you should not have any trouble with the unmarked text:

Temulentus et dissolutus quidem Iuvenis, qui patrimonium integrum decoxerat, ipsa etiam vestimenta solebat pro pecuniis venum dare. Ad hoc, ex augurio circumvolantis Hirundinis coniciens iam aestatem appropinquasse, illico vestitus exuit et seminudus in popinas delituit. Sed, cum brumae reliquiae redeuntes maiori frigore saeviebant et Hirundinem enecassent, Iuvenis tandem circumvagabatur et Aviculam mortuam offendens inquit, “O infelicem augurem et tui et mei infortunii!”


IMAGE. Here is an illustration for the story (image source).

No comments:

Post a Comment