Wednesday, May 27, 2009

Climax: Culex, Passer et alia (Gildersleeve)

SOURCE: A Latin Reader by Basil Lanneau Gildersleeve. This fable does not have a Perry number; does anybody know another source for this fable? I have found it in the Gradatim textbook also, but nowhere else that I can remember.

READ OUT LOUD. Choose which marked text you prefer to practice with - macrons or accent marks - and read the text out loud until you feel comfortable and confident. Then, try reading the unmarked text at the bottom. It should be easy for you after practicing with the marked texts. :-)


MACRONS. Here is the text with macrons:

Passer callidus cēperat culicem. Culex clāmābat: Concēde mihi vītam, ōrō tē; reputā iuventūtem meam. Nōn ita, respondet ille, dēvorābō tē; nam ego sum māgnus, tū es parvus. Passerem edentem conspicit accipiter et cito unguibus corripit. Tum passer clāmāvit: Cūr mē necās? Nihil peccāvī. Parce! Nōn ita, respondet accipiter, dēvorābō tē; nam ego sum māgnus, tū es parvus. Dum accipiter passerem dīlacerat, subitō ex āere dēvolat vultur et corripit accipitrem. Māgne rēx, clāmat accipiter, mitte īram tuam et redde mihi lībertātem. Nōn ita, respondet ille, dēvorābō tē; nam ego sum māgnus, tū es parvus. Ita loquens praedam dīlaniat. Repente superbō collum perforat sagitta, quam vēnātor ē propinquō ēmīserat. Cūr mē interficis? clāmat vultur moribundus, nunquam tibi nocuī. Iūre tē interficio, respondet vēnātor; nam ego sum māgnus, tū es parvus.


ACCENT MARKS. Here is the text with ecclesiastical accents, plus some color-coding for the words of three or more syllables (blue: penultimate stress; red: antepenultimate stress):

Passer cállidus céperat cúlicem. Culex clamábat: Concéde mihi vitam, oro te; réputa iuventútem meam. Non ita, respóndet ille, devorábo te; nam ego sum magnus, tu es parvus. Pásserem edéntem cónspicit accípiter et cito únguibus córripit. Tum passer clamávit: Cur me necas? Nihil peccávi. Parce! Non ita, respóndet accípiter, devorábo te; nam ego sum magnus, tu es parvus. Dum accípiter pásserem dilácerat, súbito ex áere dévolat vultur et córripit accípitrem. Magne rex, clamat accípiter, mitte iram tuam et redde mihi libertátem. Non ita, respóndet ille, devorábo te; nam ego sum magnus, tu es parvus. Ita loquens praedam dilániat. Repénte supérbo collum pérforat sagítta, quam venátor e propínquo emíserat. Cur me intérficis? clamat vultur moribúndus, nunquam tibi nócui. Iure te interfício, respóndet venátor; nam ego sum magnus, tu es parvus.


UNMARKED TEXT. Here is the unmarked text - after practicing with the marked text that you prefer, you should not have any trouble with the unmarked text:

Passer callidus ceperat culicem. Culex clamabat: Concede mihi vitam, oro te; reputa iuventutem meam. Non ita, respondet ille, devorabo te; nam ego sum magnus, tu es parvus. Passerem edentem conspicit accipiter et cito unguibus corripit. Tum passer clamavit: Cur me necas? Nihil peccavi. Parce! Non ita, respondet accipiter, devorabo te; nam ego sum magnus, tu es parvus. Dum accipiter passerem dilacerat, subito ex aere devolat vultur et corripit accipitrem. Magne rex, clamat accipiter, mitte iram tuam et redde mihi libertatem. Non ita, respondet ille, devorabo te; nam ego sum magnus, tu es parvus. Ita loquens praedam dilaniat. Repente superbo collum perforat sagitta, quam venator e propinquo emiserat. Cur me interficis? clamat vultur moribundus, nunquam tibi nocui. Iure te interficio, respondet venator; nam ego sum magnus, tu es parvus.


IMAGE. Here is an illustration for the story (image source).

No comments:

Post a Comment