READ OUT LOUD. Choose which marked text you prefer to practice with - macrons in verse form, or macrons in prose order, or accent marks in prose order, or focusing on the meter. You will find materials for all of these options below. :-)
VERSE MACRONS. Here is the verse text with macrons:
Conductās pretiō quās Carbōnārius aedēs
Occupet ut sēcum Fullōnem invītat eāsdem,
Hoc fierī Fullō sine damnō posse negābat,
Nam fore quae tēcum spērem commercia, dīxit;
Cum, mea quās purīs pulchrē manus ēluat undīs
Nōn hōs, discordant quī mōribus, ūtile iungī,
PROSE MACRONS. Here is the same text with macrons written out in prose word order:
Hīs aedibus, quās Carbōnārius incolit, pretiō conductās, spatiī suī ārea lāta est. Fullōnem invītat ut sēcum eāsdem occupet; Fullōnī tecta sunt quae spatiō capāce carent. Fullō negābat hoc fierī posse sine damnō, et refert causam esse cūr sīc sentiat; dīxit: "Nam quae commercia tēcum fore spērem, quae brevī non vāna futūra esse putem, cum rēs, quās manus mea undīs purīs pulchrē ēluat, tē maculante, fūlīgō mihi notet? nōn ūtile hōs iungī, quī mōribus discordant; rēs modo tūta est parēs paribus iungī.
STRESS (ACCENT) MARKS. Here is the prose text with accents, plus some color-coding for the words of three or more syllables (blue: penultimate stress; red: antepenultimate stress):
His aédibus, quas Carbonárius íncolit, prétio condúctas, spátii sui área lata est. Fullónem invítat ut secum eásdem óccupet; Fullóni tecta sunt quae spátio capáce carent. Fullo negábat hoc fíeri posse sine damno, et refert causam esse cur sic séntiat; dixit: "Nam quae commércia tecum fore sperem, quae brevi non vana futúra esse putem, cum res, quas manus mea undis puris pulchre éluat, te maculánte, fulígo mihi notet? Non útile hos iungi, qui móribus discórdant; res modo tuta est pares páribus iungi.
ELEGIAC COUPLET METER. Below I have used an interpunct dot · to indicate the metrical elements in each line, and a double line || to indicate the hemistichs of the pentameter line.
Conduc·tās preti·ō quās· Carbō·nārius· aedēs
Occupet ·ut sē·cum Ful·lōn~ in·vītat e·āsdem,
Hoc fie·rī Ful·lō sine ·damnō· posse ne·gābat,
Nam fore· quae tē·cum spē·rem com·mercia,· dīxit;
Cum, mea ·quās pu·rīs pul·chrē manus ·ēluat ·undīs
Nōn hōs,· discor·dant quī· mōribus, ·ūtile· iungī,
IMAGE. Here is an illustration for the story from the 1574 edition of Osius:
What follows is an unmarked version of the prose rendering to faciliate word searches: His aedibus, quas Carbonarius incolit, pretio conductas, spatii sui area lata est. Fullonem invitat ut secum easdem occupet; Fulloni tecta sunt quae spatio capace carent. Fullo negabat hoc fieri posse sine damno, et refert causam esse cur sic sentiat; dixit: "Nam quae commercia tecum fore sperem, quae brevi non vana futura esse putem, cum res, quas manus mea undis puris pulchre eluat, te maculante, fuligo mihi notet? non utile hos iungi, qui moribus discordant; res modo tuta est pares paribus iungi.