Monday, May 31, 2010

Asinus Ludens (DeFuria)


Asinus quīdam domum ingressus, cum in eā lūdere ac saltāre coepisset, vās fictile rūpit. Hoc vidēns quīdam accurrit, eumque fustibus inde abēgit. Sed Asinus ad eum, quī suōs humerōs fuste caedēbat, conversus, Atqui, inquit, herī, et prius etiam, hoc idem faciēns Sīmius, magnam vōbīs attulit voluptātem.

SOURCE: This comes from the Latin translation that accompanies De Furia's edition of the Greek Aesopic corpus, published in 1810 and available at GoogleBooks. This is fable 368 in De Furia; for other versions, see Perry 359.

READ OUT LOUD. Choose which marked text you prefer to practice with - macrons (above) or accent marks (below) - and read the text out loud until you feel comfortable and confident. Then, try reading the unmarked text at the very bottom. It should be easy for you after practicing with the marked texts. :-)


ACCENT MARKS. Here is the text with accent marks, plus some color-coding for the words of three or more syllables (blue: penultimate stress; red: antepenultimate stress):

Ásinus quidam domum ingréssus, cum in ea lúdere ac saltáre coepísset, vas fíctile rupit. Hoc videns quidam accúrrit, eúmque fústibus inde abégit. Sed Ásinus ad eum, qui suos húmeros fuste caedébat, convérsus, Atqui, inquit, heri, et prius étiam, hoc idem fáciens Símius, magnam vobis áttulit voluptátem.


UNMARKED TEXT. Here is the unmarked text - after practicing with the marked text that you prefer, you should not have any trouble with the unmarked text:

Asinus quidam
domum ingressus,
cum in ea
ludere ac saltare coepisset,
vas fictile rupit.
Hoc videns
quidam accurrit,
eumque
fustibus inde abegit.
Sed Asinus
ad eum,
qui
suos humeros fuste caedebat,
conversus,
Atqui, inquit, heri,
et prius etiam,
hoc idem faciens Simius,
magnam vobis attulit voluptatem.



IMAGE. Here is an illustration for the story (image source) - I thought this old children's book cover matched the story very nicely!




Prometheus et Homines (DeFuria)


Promētheus Iovis imperiō pārēns, hominēs et brūta finxit. Iuppiter vērō cum brūta multō plūra illīs esse vidēret, eī praecēpit, ut brūta nonnulla dēstruēns, inde aliōs hominēs efformāret. Hinc dum ille mandātum exsequitur, accidit, ut nonnullī formā quidem essent humānā, mente vērō et animō prorsus ferīnō.

SOURCE: This comes from the Latin translation that accompanies De Furia's edition of the Greek Aesopic corpus, published in 1810 and available at GoogleBooks. This is fable 320 in De Furia; for other versions, see Perry 240.

READ OUT LOUD. Choose which marked text you prefer to practice with - macrons (above) or accent marks (below) - and read the text out loud until you feel comfortable and confident. Then, try reading the unmarked text at the very bottom. It should be easy for you after practicing with the marked texts. :-)


ACCENT MARKS. Here is the text with accent marks, plus some color-coding for the words of three or more syllables (blue: penultimate stress; red: antepenultimate stress):

Prométheus Iovis império parens, hómines et bruta finxit. Iúppiter vero cum bruta multo plura illis esse vidéret, ei praecépit, ut bruta nonnúlla déstruens, inde álios hómines efformáret. Hinc dum ille mandátum exséquitur, áccidit, ut nonnúlli forma quidem essent humána, mente vero et ánimo prorsus feríno.


UNMARKED TEXT. Here is the unmarked text - after practicing with the marked text that you prefer, you should not have any trouble with the unmarked text:

Prometheus
Iovis imperio parens,
homines et bruta finxit.
Iuppiter vero
cum bruta
multo plura illis esse
videret,
ei praecepit,
ut bruta nonnulla destruens,
inde alios homines efformaret.
Hinc
dum ille mandatum exsequitur,
accidit,
ut nonnulli forma quidem
essent humana,
mente vero
et animo prorsus ferino.



IMAGE. Here is an illustration for the story (image source) showing Prometheus together with Hera:




Hyaena et Vulpes (DeFuria)


Ferunt Hyaenās quotannīs nātūram mūtāre, et modo marēs, modo fēminās esse. Aliquando itaque Hyaena Vulpem cōnspicāta, eam graviter obiurgābat, quod numquam sēcum congredī vellet, quae illīus amōre fruī valdē cupiēbat. At Vulpes, nē mē, ait, sed tuam potius obiurgā nātūram, cuius causā, utrum tē prō amīcā vel prō amicō habēre dēbeam, prorsus ignōrō.

SOURCE: This comes from the Latin translation that accompanies De Furia's edition of the Greek Aesopic corpus, published in 1810 and available at GoogleBooks. This is fable 324 in De Furia; for other versions, see Perry 242.

READ OUT LOUD. Choose which marked text you prefer to practice with - macrons (above) or accent marks (below) - and read the text out loud until you feel comfortable and confident. Then, try reading the unmarked text at the very bottom. It should be easy for you after practicing with the marked texts. :-)


ACCENT MARKS. Here is the text with accent marks, plus some color-coding for the words of three or more syllables (blue: penultimate stress; red: antepenultimate stress):

Ferunt Hyaénas quotánnis natúram mutáre, et modo mares, modo féminas esse. Aliquándo ítaque Hyaéna Vulpem conspicáta, eam gráviter obiurgábat, quod numquam secum cóngredi vellet, quae illíus amóre frui valde cupiébat. At Vulpes, ne me, ait, sed tuam pótius obiúrga natúram, cuius causa, utrum te pro amíca vel pro amíco habére débeam, prorsus ignóro.


UNMARKED TEXT. Here is the unmarked text - after practicing with the marked text that you prefer, you should not have any trouble with the unmarked text:

Ferunt
Hyaenas
quotannis naturam mutare,
et modo mares,
modo feminas esse.
Aliquando itaque
Hyaena
Vulpem conspicata,
eam graviter obiurgabat,
quod numquam
secum congredi vellet,
quae
illius amore
frui valde cupiebat.
At Vulpes,
ne me, ait,
sed
tuam potius obiurga naturam,
cuius causa,
utrum te
pro amica vel pro amico
habere debeam,
prorsus ignoro.



IMAGE. Here is an illustration for the story (image source), showing a medieval depiction of a hyena:




Aves et Noctua (DeFuria)


Avēs ad Noctuam convēnērunt, eamque rogārunt, ut ex aedium forāminibus ēmīgrāret, adque arborēs, sicut et ipsae, hārumque rāmōs nīdum conglūtināret, unde clārius canere licēret; quīn etiam quercuī tum prīmum nascentī, cum adolēvisset, commodē īnsidēre posse, atque viridī fruī comā. At Noctua Avēs admonuit, nē facerent, nēve laeterentur super illīus plantae germinātiōne, quae viscum prōcreāre solēret, unde pernicies avibus orīrētur. Illae vērō Noctuae cōnsilium nōn approbārunt, sed contrā quercū crescente gāvīsae sunt, et super illam adultam factam sedēre atque cecinēre. Natō autem viscō, cum iam facile ab hominibus caperentur, sērō poenitentiam ēgēre, Noctuamque dē cōnsiliō sunt admīrātae: atque etiamnum ita sunt affectae, quasi callida ea sit et sapiēns, et proptereā ad illam accēdunt, existimantēs sē commodī aliquid ex eius familiaritāte reportātūrās. At accēdunt frustra acceptō malō.


SOURCE: This comes from the Latin translation that accompanies De Furia's edition of the Greek Aesopic corpus, published in 1810 and available at GoogleBooks. This is fable 385 in De Furia; for other versions, see Perry 437.

READ OUT LOUD. Choose which marked text you prefer to practice with - macrons (above) or accent marks (below) - and read the text out loud until you feel comfortable and confident. Then, try reading the unmarked text at the very bottom. It should be easy for you after practicing with the marked texts. :-)


ACCENT MARKS. Here is the text with accent marks, plus some color-coding for the words of three or more syllables (blue: penultimate stress; red: antepenultimate stress):

Aves ad Nóctuam convenérunt, eámque rogárunt, ut ex aédium foramínibus emigráret, adque árbores, sicut et ipsae, harúmque ramos nidum conglutináret, unde clárius cánere licéret; quin étiam quércui tum primum nascénti, cum adolevísset, cómmode insidére posse, atque víridi frui coma. At Nóctua Aves admónuit, ne fácerent, neve laeteréntur super illíus plantae germinatióne, quae viscum procreáre soléret, unde pernícies ávibus orirétur. Illae vero Nóctuae consílium non approbárunt, sed contra quercu crescénte gavísae sunt, et super illam adúltam factam sedére atque cecinére. Nato autem visco, cum iam fácile ab homínibus caperéntur, sero poeniténtiam egére, Noctuámque de consílio sunt admirátae: atque etiámnum ita sunt afféctae, quasi cállida ea sit et sápiens, et proptérea ad illam accédunt, existimántes se cómmodi áliquid ex eius familiaritáte reportatúras. At accédunt frustra accépto malo.


UNMARKED TEXT. Here is the unmarked text - after practicing with the marked text that you prefer, you should not have any trouble with the unmarked text:

Aves
ad Noctuam convenerunt,
eamque rogarunt,
ut ex aedium foraminibus
emigraret,
adque arbores,
sicut et ipsae,
harumque ramos nidum
conglutinaret,
unde clarius canere liceret;
quin etiam
quercui tum primum nascenti,
cum adolevisset,
commode insidere posse,
atque viridi frui coma.
At Noctua
Aves admonuit,
ne facerent,
neve laeterentur
super illius plantae germinatione,
quae viscum procreare soleret,
unde pernicies avibus oriretur.
Illae vero
Noctuae consilium
non approbarunt,
sed contra
quercu crescente gavisae sunt,
et super illam adultam factam
sedere atque cecinere.
Nato autem visco,
cum iam facile
ab hominibus caperentur,
sero poenitentiam egere,
Noctuamque
de consilio sunt admiratae:
atque etiamnum
ita sunt affectae,
quasi callida ea sit et sapiens,
et propterea ad illam accedunt,
existimantes
se commodi aliquid
ex eius familiaritate
reportaturas.
At accedunt frustra
accepto malo.



IMAGE. Here is an illustration for the story (image source):




Camelus, Elephas et Simia (DeFuria)


Cum dē rege ē suīs ēligendō agerent brūta, Camēlus et Elephās prōgressī, inter sē contendēbant, ambō cēterīs, ob corporis mōlem et rōbur, praelātum īrī spērantēs. At Sīmia utrōsque imperiō ineptōs esse affirmāvit, Camēlum quidem, quod bīlem ad iniustōs pūniendōs nōn habēret; Elephantem vērō, quod, sī regnāret, ā porcellōrum īnsidiīs summopere esset metuendum.

SOURCE: This comes from the Latin translation that accompanies De Furia's edition of the Greek Aesopic corpus, published in 1810 and available at GoogleBooks. This is fable 280 in De Furia; for other versions, see Perry 220.

READ OUT LOUD. Choose which marked text you prefer to practice with - macrons (above) or accent marks (below) - and read the text out loud until you feel comfortable and confident. Then, try reading the unmarked text at the very bottom. It should be easy for you after practicing with the marked texts. :-)


ACCENT MARKS. Here is the text with accent marks, plus some color-coding for the words of three or more syllables (blue: penultimate stress; red: antepenultimate stress):

Cum de rege e suis eligéndo ágerent bruta, Camélus et Élephas progréssi, inter se contendébant, ambo céteris, ob córporis molem et robur, praelátum iri sperántes. At Símia utrósque império inéptos esse affirmávit, Camélum quidem, quod bilem ad iniústos puniéndos non habéret; Elephántem vero, quod, si regnáret, a porcellórum insídiis summópere esset metuéndum.


UNMARKED TEXT. Here is the unmarked text - after practicing with the marked text that you prefer, you should not have any trouble with the unmarked text:

Cum de rege
e suis eligendo agerent
bruta,
Camelus et Elephas progressi,
inter se contendebant,
ambo
ceteris,
ob corporis molem et robur,
praelatum iri
sperantes.
At Simia
utrosque
imperio ineptos esse
affirmavit,
Camelum quidem,
quod
bilem ad iniustos puniendos
non haberet;
Elephantem vero,
quod, si regnaret,
a porcellorum insidiis
summopere esset metuendum.



IMAGE. Here is an illustration for the story (image source) featuring all three of the animals from our story:




Sunday, May 30, 2010

Agricola et Asini (DeFuria)


Agricola quīdam in agrō cōnsenuit, et cum numquam ingressus esset in urbem, precābātur domesticōs, ut eam vidēret. At illī iunctīs Asellīs, atque in currū eō impositō, sōlum iussērunt agere. Euntī tamen procellā et turbine āerem occupantibus, et tenēbrīs factīs, Asellī ā viā aberrantēs in quoddam praecipitium dēdūxērunt senem. At ille iam praecipitandus, Ō Iuppiter, ait, in quā rē tē iniūriā affecī, quod sīc inīquē occīdor, praesertimque neque ab equīs generōsīs, neque ā mūlīs bonīs, sed ab Asellīs vīlissimīs?


SOURCE: This comes from the Latin translation that accompanies De Furia's edition of the Greek Aesopic corpus, published in 1810 and available at GoogleBooks. This is fable 413 in De Furia; for other versions, see Perry 381.

READ OUT LOUD. Choose which marked text you prefer to practice with - macrons (above) or accent marks (below) - and read the text out loud until you feel comfortable and confident. Then, try reading the unmarked text at the very bottom. It should be easy for you after practicing with the marked texts. :-)


ACCENT MARKS. Here is the text with accent marks, plus some color-coding for the words of three or more syllables (blue: penultimate stress; red: antepenultimate stress):

Agrícola quidam in agro consénuit, et cum numquam ingréssus esset in urbem, precabátur domésticos, ut eam vidéret. At illi iunctis Aséllis, atque in curru eo impósito, solum iussérunt ágere. Eúnti tamen procélla et túrbine áerem occupántibus, et tenébris factis, Asélli a via aberrántes in quoddam praecipítium deduxérunt senem. At ille iam praecipitándus, o Iúppiter, ait, in qua re te iniúria afféci, quod sic iníque occídor, praesertímque neque ab equis generósis, neque a mulis bonis, sed ab Aséllis vilíssimis?


UNMARKED TEXT. Here is the unmarked text - after practicing with the marked text that you prefer, you should not have any trouble with the unmarked text:

Agricola quidam
in agro consenuit,
et
cum numquam
ingressus esset in urbem,
precabatur domesticos,
ut eam videret.
At illi
iunctis Asellis,
atque in curru eo imposito,
solum iusserunt agere.
Eunti tamen
procella et turbine
aerem occupantibus,
et tenebris factis,
Aselli
a via aberrantes
in quoddam praecipitium
deduxerunt senem.
At ille iam praecipitandus,
O Iuppiter, ait,
in qua re
te iniuria affeci,
quod sic inique occidor,
praesertimque
neque ab equis generosis,
neque a mulis bonis,
sed ab Asellis vilissimis?



IMAGE. Here is an illustration for the story (image source) showing two donkeys ready to pull a cart:




Galerita (DeFuria)


Aesopus ait, Galērītam avium prīmam omnium ante terram generātam fuisse, ac deinde patrem eius morbō extinctum, cum terra nōn esset, quinque diēs īnsepultum iacuisse; illam autem, quidnam ageret, incertam, ob reī difficultātem, patrem dēnique in capite sepeliisse.

SOURCE: This comes from the Latin translation that accompanies De Furia's edition of the Greek Aesopic corpus, published in 1810 and available at GoogleBooks. This is fable 415 in De Furia; for other versions, see Perry 447.

READ OUT LOUD. Choose which marked text you prefer to practice with - macrons (above) or accent marks (below) - and read the text out loud until you feel comfortable and confident. Then, try reading the unmarked text at the very bottom. It should be easy for you after practicing with the marked texts. :-)


ACCENT MARKS. Here is the text with accent marks, plus some color-coding for the words of three or more syllables (blue: penultimate stress; red: antepenultimate stress):

Aesópus ait, Galerítam ávium primam ómnium ante terram generátam fuísse, ac deínde patrem eius morbo extínctum, cum terra non esset, quinque dies insepúltum iacuísse; illam autem, quidnam ágeret, incértam, ob rei difficultátem, patrem dénique in cápite sepeliísse.


UNMARKED TEXT. Here is the unmarked text - after practicing with the marked text that you prefer, you should not have any trouble with the unmarked text:

Aesopus ait,
Galeritam
avium primam omnium
ante terram
generatam fuisse,
ac deinde
patrem eius
morbo extinctum,
cum terra non esset,
quinque dies
insepultum iacuisse;
illam autem,
quidnam ageret,
incertam,
ob rei difficultatem,
patrem denique
in capite sepeliisse.



IMAGE. Here is an illustration for the story (image source) showing a crested lark:




Agricola et Aquila (DeFuria)


Agricola vēnātū Aquilam nactus, eius pulchritūdinem admīrātus, līberam dīmīsit. Illa vērō sē beneficiī nōn immemorem ostendit; sed cum eum sub mūrō iam iam cāsūrō sedentem vīdisset, advolāns, fascem lignōrum, quem capite impositum gestābat Agricola, unguibus arreptum sustulit. Ille excitātus persequitur Aquilam, quae statim fascem ex unguibus dēiēcit. Quem cum ille iterum sibi imposuisset, eō reversus, parietem, sub quō anteā quiescēbat, humī lapsum invēnit, eamque sibi ab Aquilā grātiam relātam fuisse est admīrātus.

SOURCE: This comes from the Latin translation that accompanies De Furia's edition of the Greek Aesopic corpus, published in 1810 and available at GoogleBooks. This is fable 418 in De Furia; for other versions, see Perry 296.

READ OUT LOUD. Choose which marked text you prefer to practice with - macrons (above) or accent marks (below) - and read the text out loud until you feel comfortable and confident. Then, try reading the unmarked text at the very bottom. It should be easy for you after practicing with the marked texts. :-)


ACCENT MARKS. Here is the text with accent marks, plus some color-coding for the words of three or more syllables (blue: penultimate stress; red: antepenultimate stress):

Agrícola venátu Áquilam nactus, eius pulchritúdinem admirátus, líberam dimísit. Illa vero se benefícii non immémorem osténdit; sed cum eum sub muro iam iam casúro sedéntem vidísset, ádvolans, fascem lignórum, quem cápite impósitum gestábat Agrícola, únguibus arréptum sústulit. Ille excitátus perséquitur Áquilam, quae statim fascem ex únguibus deiécit. Quem cum ille íterum sibi imposuísset, eo revérsus, paríetem, sub quo ántea quiescébat, humi lapsum invénit, eámque sibi ab Áquila grátiam relátam fuísse est admirátus.


UNMARKED TEXT. Here is the unmarked text - after practicing with the marked text that you prefer, you should not have any trouble with the unmarked text:

Agricola
venatu Aquilam nactus,
eius pulchritudinem admiratus,
liberam dimisit.
Illa vero
se
beneficii non immemorem
ostendit;
sed cum eum
sub muro iam iam casuro sedentem
vidisset,
advolans,
fascem lignorum,
quem
capite impositum
gestabat Agricola,
unguibus arreptum sustulit.
Ille excitatus
persequitur Aquilam,
quae
statim fascem
ex unguibus deiecit.
Quem
cum ille
iterum sibi imposuisset,
eo reversus,
parietem,
sub quo antea quiescebat,
humi lapsum invenit,
eamque sibi
ab Aquila gratiam
relatam fuisse
est admiratus.



IMAGE. Here is an illustration for the story (image source) showing an eagle:




Hercules et Minerva (DeFuria)


Per arctam viam Hercules incēdēbat; in quā cum aliquid malō simile humī positum vīdisset, omnī vī diffringere cōnābātur. Sed cum illud dūplō māius factum animadverteret, māiōrī nīsū īnstitit, et clāvā atterere studēbat. At mīrum, arbor illa repente in immānem magnitūdinem excrēvit, tōtamque viam obstruxit. Quapropter clāvā abiectā, mīrā reī novitāte perculsus ac stupefactus restitit. Sed Minerva illī appārēns, Dēsine, ait, mīrārī, frater; quod enim vidēs, contentio et līs est; quae quidem, sī quis sine pugnā relīquerit, nullīus mōmentī sunt, at contrā sī lacessīverit, magis magisque crescunt.

SOURCE: This comes from the Latin translation that accompanies De Furia's edition of the Greek Aesopic corpus, published in 1810 and available at GoogleBooks. This is fable 419 in De Furia; for other versions, see Perry 316.

READ OUT LOUD. Choose which marked text you prefer to practice with - macrons (above) or accent marks (below) - and read the text out loud until you feel comfortable and confident. Then, try reading the unmarked text at the very bottom. It should be easy for you after practicing with the marked texts. :-)


ACCENT MARKS. Here is the text with accent marks, plus some color-coding for the words of three or more syllables (blue: penultimate stress; red: antepenultimate stress):

Per arctam viam Hércules incedébat; in qua cum áliquid malo símile humi pósitum vidísset, omni vi diffríngere conabátur. Sed cum illud duplo maius factum animadvérteret, maióri nisu ínstitit, et clava attérere studébat. At mirum, arbor illa repénte in immánem magnitúdinem excrévit, totámque viam obstrúxit. Quaprópter clava abiécta, mira rei novitáte percúlsus ac stupefáctus réstitit. Sed Minérva illi appárens, Désine, ait, mirári, frater; quod enim vides, conténtio et lis est; quae quidem, si quis sine pugna relíquerit, nullíus moménti sunt, at contra si lacessíverit, magis magísque crescunt.


UNMARKED TEXT. Here is the unmarked text - after practicing with the marked text that you prefer, you should not have any trouble with the unmarked text:

Per arctam viam
Hercules incedebat;
in qua
cum aliquid
malo simile
humi positum vidisset,
omni vi
diffringere conabatur.
Sed cum illud
duplo maius factum
animadverteret,
maiori nisu institit,
et clava atterere studebat.
At mirum,
arbor illa
repente
in immanem magnitudinem
excrevit,
totamque viam obstruxit.
Quapropter
clava abiecta,
mira rei novitate
perculsus ac stupefactus
restitit.
Sed Minerva
illi apparens,
Desine, ait, mirari, frater;
quod enim vides,
contentio et lis est;
quae quidem,
si quis
sine pugna reliquerit,
nullius momenti sunt,
at contra
si lacessiverit,
magis magisque crescunt.



IMAGE. Here is an illustration for the story (image source); it's a Greek vase painting showing both Hercules and Minerva, a.k.a. Heracles and Athena:




Leo, Lupus et Umbra Eius (DeFuria)


Lupus in dēserta loca pererrāns, dum iam sōl in occāsum vergeret, cum suī umbram valdē longam animadvertisset, Leōnem, inquit, egō timeō, cum tantus sim, ut iūgerum aequem? Nonne prorsus in cēterās ferās omnēs imperium exercēbō? Dum haec Lupus superbē sēcum cōgitat, Leo supervēnit, eumque dictō citius dēvorāvit. Quapropter Lupus paenitentiā, sed frustrā tactus, exclāmābat: Ō stulta opīnio, quae meae necis causa es!

SOURCE: This comes from the Latin translation that accompanies De Furia's edition of the Greek Aesopic corpus, published in 1810 and available at GoogleBooks. This is fable 359 in De Furia; for other versions, see Perry 260.

READ OUT LOUD. Choose which marked text you prefer to practice with - macrons (above) or accent marks (below) - and read the text out loud until you feel comfortable and confident. Then, try reading the unmarked text at the very bottom. It should be easy for you after practicing with the marked texts. :-)


ACCENT MARKS. Here is the text with accent marks, plus some color-coding for the words of three or more syllables (blue: penultimate stress; red: antepenultimate stress):

Lupus in desérta loca perérrans, dum iam sol in occásum vérgeret, cum sui umbram valde longam animadvertísset, Leónem, inquit, ego tímeo, cum tantus sim, ut iúgerum aequem? Nonne prorsus in céteras feras omnes impérium exercébo? Dum haec Lupus supérbe secum cógitat, Leo supervénit, eúmque dicto cítius devorávit. Quaprópter Lupus paeniténtia, sed frustra tactus, exclamábat: o stulta opínio, quae meae necis causa es!


UNMARKED TEXT. Here is the unmarked text - after practicing with the marked text that you prefer, you should not have any trouble with the unmarked text:

Lupus
in deserta loca pererrans,
dum iam sol
in occasum vergeret,
cum sui umbram
valde longam animadvertisset,
Leonem, inquit,
ego timeo,
cum tantus sim,
ut iugerum aequem?
Nonne prorsus
in ceteras feras omnes
imperium exercebo?
Dum haec
Lupus
superbe secum cogitat,
Leo supervenit,
eumque
dicto citius devoravit.
Quapropter Lupus
paenitentia, sed frustra tactus,
exclamabat:
O stulta opinio,
quae
meae necis causa es!



IMAGE. Here is an illustration for the story (image source) showing a wolf at dusk:




Friday, May 28, 2010

Asinus et Canis (DeFuria)


Asinus et Canis idem iter faciēbant; et cum forte obsignātam epīstolam humī iacentem invēnissent, Asinus eam colligit, signum dēmit, explicat, et Canī ita, ut intelligere posset, legere incipit. Sermo dē pascuīs in eā forte fiēbat, nempe dē faenō, dē hordeō, et paleā. Stomachārī itaque Canis, et aegrē ferre, Asinō haec legente: quapropter eī dīxit, Amīce suāvissime, paullisper progredere, ut sciam, an aliquid etiam dē carnibus et ossibus hāc in epīstolā scriptum sit. Tunc Asinus, tōtā perlectā, cum nihil dē iīs, quae Canis quaerat, invēnisset, Abiice prōtinus, Canis ait; adulterīna enim, amīce, haec epīstola omnīno est.

SOURCE: This comes from the Latin translation that accompanies De Furia's edition of the Greek Aesopic corpus, published in 1810 and available at GoogleBooks. This is fable 370 in De Furia; for other versions, see Perry 264.

READ OUT LOUD. Choose which marked text you prefer to practice with - macrons (above) or accent marks (below) - and read the text out loud until you feel comfortable and confident. Then, try reading the unmarked text at the very bottom. It should be easy for you after practicing with the marked texts. :-)


ACCENT MARKS. Here is the text with accent marks, plus some color-coding for the words of three or more syllables (blue: penultimate stress; red: antepenultimate stress):

Ásinus et Canis idem iter faciébant; et cum forte obsignátam epístolam humi iacéntem inveníssent, Ásinus eam cólligit, signum demit, éxplicat, et Cani ita, ut intellígere posset, légere íncipit. Sermo de páscuis in ea forte fiébat, nempe de faeno, de hórdeo, et pálea. Stomachári ítaque Canis, et aegre ferre, Ásino haec legénte: quaprópter ei dixit, Amíce suavíssime, paullísper progrédere, ut sciam, an áliquid étiam de cárnibus et óssibus hac in epístola scriptum sit. Tunc Ásinus, tota perlécta, cum nihil de iis, quae Canis quaerat, invenísset, Ábiice prótinus, Canis ait; adulterína enim, amíce, haec epístola omníno est.


UNMARKED TEXT. Here is the unmarked text - after practicing with the marked text that you prefer, you should not have any trouble with the unmarked text:

Asinus et Canis
idem iter faciebant;
et cum forte
obsignatam epistolam
humi iacentem invenissent,
Asinus eam colligit,
signum demit, explicat,
et Cani ita,
ut intelligere posset,
legere incipit.
Sermo de pascuis
in ea forte fiebat,
nempe de faeno,
de hordeo, et palea.
Stomachari itaque Canis,
et aegre ferre,
Asino haec legente:
quapropter ei dixit,
Amice suavissime,
paullisper progredere,
ut sciam,
an aliquid etiam
de carnibus et ossibus
hac in epistola scriptum sit.
Tunc Asinus,
tota perlecta,
cum nihil de iis,
quae Canis quaerat,
invenisset,
Abiice protinus, Canis ait;
adulterina enim, amice,
haec epistola omnino est.



IMAGE. Here is an illustration for the story (image source) showing a donkey and dog as companions:




Thursday, May 27, 2010

Serpens et Membra Eius (DeFuria)


Serpentis ōlim Cauda corpus dūcere, et praecēdere rogāvit. Cētera vērō Membra, quōmodo, dīxēre, sine oculīs et nāsō nōs dūcere poteris, quōrum auxiliō cētera etiam animālia dūcuntur? Sed eam nēquāquam persuāsēre, dōnec suō tantem damnō sapere coacta fuit. Cauda itaque cēterīs Membrīs imperāre, eaque dūcere coepit, integrum corpus caeca trahēns; sed tandem in saxōsum barāthrum dēvolūta, tergum tōtumque corpus lacerāvit. Tum vērō caput adūlārī coepit, ipsumque supplex rogāre, aiēns, Servā nōs, sī velis, Ō domine; malam enim contentiōnem experta sum.

SOURCE: This comes from the Latin translation that accompanies De Furia's edition of the Greek Aesopic corpus, published in 1810 and available at GoogleBooks. This is fable 313 in De Furia; for other versions, see Perry 362.

READ OUT LOUD. Choose which marked text you prefer to practice with - macrons (above) or accent marks (below) - and read the text out loud until you feel comfortable and confident. Then, try reading the unmarked text at the very bottom. It should be easy for you after practicing with the marked texts. :-)


ACCENT MARKS. Here is the text with accent marks, plus some color-coding for the words of three or more syllables (blue: penultimate stress; red: antepenultimate stress):

Serpéntis olim Cauda corpus dúcere, et praecédere rogávit. Cétera vero Membra, quómodo, dixére, sine óculis et naso nos dúcere póteris, quorum auxílio cétera étiam animália ducúntur? Sed eam nequáquam persuasére, donec suo tantem damno sápere coácta fuit. Cauda ítaque céteris Membris imperáre, eaque dúcere coepit, íntegrum corpus caeca trahens; sed tandem in saxósum baráthrum devolúta, tergum totúmque corpus lacerávit. Tum vero caput adulári coepit, ipsúmque supplex rogáre, aiens, Serva nos, si velis, o dómine; malam enim contentiónem expérta sum.


UNMARKED TEXT. Here is the unmarked text - after practicing with the marked text that you prefer, you should not have any trouble with the unmarked text:

Serpentis olim Cauda
corpus ducere, et praecedere
rogavit.
Cetera vero Membra,
quomodo, dixere,
sine oculis et naso
nos ducere poteris,
quorum auxilio
cetera etiam animalia ducuntur?
Sed eam
nequaquam persuasere,
donec
suo tantem damno
sapere coacta fuit.
Cauda itaque
ceteris Membris imperare,
eaque ducere coepit,
integrum corpus
caeca trahens;
sed tandem
in saxosum barathrum
devoluta,
tergum totumque corpus
laceravit.
Tum vero
caput adulari
coepit,
ipsumque supplex rogare,
aiens,
Serva nos, si velis,
o domine;
malam enim contentionem
experta sum.



IMAGE. Here is an illustration for the story (image source), showing a snake: who do you think is in charge, the head or the tail?




Viatores et Corvus (DeFuria)


Nonnullīs ad opus quoddam agendum profectīs, Corvus oculōrum alterō captus obvius fuit. Conversīs proinde illīs, et quodam, ut reverterentur, suādente, quod nīmīrum id huiusmodī monēret augurium, alter rēspondit: Quī nōbīs ille futūra praedīxerit, quī neque prōpriam caecitātem praevidit, ut sibi ab illā cavēret?

SOURCE: This comes from the Latin translation that accompanies De Furia's edition of the Greek Aesopic corpus, published in 1810 and available at GoogleBooks. This is fable 310 in De Furia; for other versions, see Perry 236.

READ OUT LOUD. Choose which marked text you prefer to practice with - macrons (above) or accent marks (below) - and read the text out loud until you feel comfortable and confident. Then, try reading the unmarked text at the very bottom. It should be easy for you after practicing with the marked texts. :-)


ACCENT MARKS. Here is the text with accent marks, plus some color-coding for the words of three or more syllables (blue: penultimate stress; red: antepenultimate stress):

Nonnúllis ad opus quoddam agéndum proféctis, Corvus oculórum áltero captus óbvius fuit. Convérsis proínde illis, et quodam, ut reverteréntur, suadénte, quod nimírum id huiúsmodi monéret augúrium, alter respóndit: Qui nobis ille futúra praedíxerit, qui neque própriam caecitátem praevídit, ut sibi ab illa cáveret?


UNMARKED TEXT. Here is the unmarked text - after practicing with the marked text that you prefer, you should not have any trouble with the unmarked text:

Nonnullis
ad opus quoddam agendum
profectis,
Corvus
oculorum altero captus
obvius fuit.
Conversis proinde illis,
et quodam,
ut reverterentur, suadente,
quod nimirum
id huiusmodi moneret augurium,
alter respondit:
Qui nobis ille
futura praedixerit,
qui
neque propriam caecitatem
praevidit,
ut sibi ab illa caveret?



IMAGE. Here is an illustration for the story (image source) - just image this crow doesn't have an eye on the other side:




Asinus et Emptor (DeFuria)


Asinum quīdam emptūrus, ēmit hōc pactō, ut eius experīmentum ac perīculum faceret. Eum itaque ad praesēpe ductum, inter aliōs suōs asellōs collocāvit. Ille vērō, cēterīs relictīs, iuxtā asinum quemdam ōtiōsissimum, et vorācissimum, quīque nihil umquam agēbat, sēsē proiēcit. Id herus vidēns, eum statim fūne ligātum prōprium ad dominum redūxit: cui quaerentī, an tam cito eius experīmentum fēcisset, Egō mehercle, rēspondēns ait, probātiōne opus nōn habeō: sciō enim, eum tālem esse, quālis is est, quem sibi socium dēlēgit.

SOURCE: This comes from the Latin translation that accompanies De Furia's edition of the Greek Aesopic corpus, published in 1810 and available at GoogleBooks. This is fable 311 in De Furia; for other versions, see Perry 237.

READ OUT LOUD. Choose which marked text you prefer to practice with - macrons (above) or accent marks (below) - and read the text out loud until you feel comfortable and confident. Then, try reading the unmarked text at the very bottom. It should be easy for you after practicing with the marked texts. :-)


ACCENT MARKS. Here is the text with accent marks, plus some color-coding for the words of three or more syllables (blue: penultimate stress; red: antepenultimate stress):

Ásinum quidam emptúrus, emit hoc pacto, ut eius experiméntum ac perículum fáceret. Eum ítaque ad praesépe ductum, inter álios suos aséllos collocávit. Ille vero, céteris relíctis, iuxta Ásinum quemdam otiosíssimum, et voracíssimum, quique nihil umquam agébat, sese proiécit. Id herus videns, eum statim fune ligátum próprium ad dóminum redúxit: cui quaerénti, an tam cito eius experiméntum fecísset, Ego mehércle, respóndens ait, probatióne opus non hábeo: scio enim, eum talem esse, qualis is est, quem sibi sócium delégit.


UNMARKED TEXT. Here is the unmarked text - after practicing with the marked text that you prefer, you should not have any trouble with the unmarked text:

Asinum
quidam empturus,
emit hoc pacto,
ut eius experimentum
ac periculum faceret.
Eum itaque
ad praesepe ductum,
inter alios suos asellos
collocavit.
Ille vero,
ceteris relictis,
iuxta asinum quemdam
otiosissimum, et voracissimum,
quique
nihil umquam agebat,
sese proiecit.
Id
herus videns,
eum statim
fune ligatum
proprium ad dominum
reduxit:
cui quaerenti,
an tam cito
eius experimentum fecisset,
Ego mehercle,
respondens ait,
probatione opus non habeo:
scio enim,
eum talem esse,
qualis is est,
quem
sibi socium delegit.



IMAGE. Here is an illustration for the story (image source) showing some donkeys flocking together:




Naufragus et Minerva (DeFuria)


Dīves quīdam Atheniēnsis ōlim cum aliīs nonnullīs nāvigābat. Tempestāte autem ingentī exortā, submersāque navī, reliquī omnēs sē natātū servārunt; sed Atheniēnsis subinde Minervam invocāns, sescenta eī prōmittēbat, sī ex undīs ēriperētur, cum adnatāns ex naufragīs ūnus, Cum Minervā, inquit, tū quoque manūs movē.

SOURCE: This comes from the Latin translation that accompanies De Furia's edition of the Greek Aesopic corpus, published in 1810 and available at GoogleBooks. This is fable 308 in De Furia; for other versions, see Perry 30.

READ OUT LOUD. Choose which marked text you prefer to practice with - macrons (above) or accent marks (below) - and read the text out loud until you feel comfortable and confident. Then, try reading the unmarked text at the very bottom. It should be easy for you after practicing with the marked texts. :-)


ACCENT MARKS. Here is the text with accent marks, plus some color-coding for the words of three or more syllables (blue: penultimate stress; red: antepenultimate stress):

Dives quidam Atheniénsis olim cum áliis nonnúllis navigábat. Tempestáte autem ingénti exórta, submersáque navi, réliqui omnes se natátu servárunt; sed Atheniénsis subínde Minérvam ínvocans, sescénta ei promittébat, si ex undis eriperétur, cum ádnatans ex naúfragis unus, Cum Minérva, inquit, tu quoque manus move.


UNMARKED TEXT. Here is the unmarked text - after practicing with the marked text that you prefer, you should not have any trouble with the unmarked text:

Dives quidam Atheniensis
olim cum aliis nonnullis
navigabat.
Tempestate autem ingenti
exorta,
submersaque navi,
reliqui omnes
se natatu servarunt;
sed Atheniensis
subinde Minervam invocans,
sescenta ei promittebat,
si ex undis eriperetur,
cum adnatans ex naufragis unus,
Cum Minerva, inquit,
tu quoque manus move.



IMAGE. Here is an illustration for the story (image source), showing the goddess Athena herself:




Leo et Delphinus (DeFuria)


Leo iuxtā lītus quoddam oberrāns, cum Delphīnum summīs ēlātum undīs vīdīsset, eum ad societātem sēcum ineundam hortātus est, sē maximē amīcōs strēnuōsque auxiliātōrēs invicem fore aiēns, quod ille quidem aquātilibus, ipse terrestribus animantibus imperāret. Delphīnus libenter annuit, et societātem iungit. Cum vērō haud multō post tempore pugnam contrā silvestrem taurum Leo esset initūrus, Delphīnum in auxilium vocāvit. Sed ille, quamvīs maximē vellet et nīterētur, cum ē marī exsilīre nōn posset, Leo ut prōditōrem ācriter obiurgāvit. At Delphīnus rēspondēns, Nec mē, ait, incūsēs, sed nātūram, quae mē marīnum cum creārit, in terram ēgredī nōn sinit.

SOURCE: This comes from the Latin translation that accompanies De Furia's edition of the Greek Aesopic corpus, published in 1810 and available at GoogleBooks. This is fable 297 in De Furia; for other versions, see Perry 145.

READ OUT LOUD. Choose which marked text you prefer to practice with - macrons (above) or accent marks (below) - and read the text out loud until you feel comfortable and confident. Then, try reading the unmarked text at the very bottom. It should be easy for you after practicing with the marked texts. :-)


ACCENT MARKS. Here is the text with accent marks, plus some color-coding for the words of three or more syllables (blue: penultimate stress; red: antepenultimate stress):

Leo iuxta litus quoddam obérrans, cum Delphínum summis elátum undis vidísset, eum ad societátem secum ineúndam hortátus est, se máxime amícos strenuósque auxiliatóres invícem fore aiens, quod ille quidem aquatílibus, ipse terréstribus animántibus imperáret. Delphínus libénter ánnuit, et societátem iungit. Cum vero haud multo post témpore pugnam contra silvéstrem taurum Leo esset initúrus, Delphínum in auxílium vocávit. Sed ille, quamvis máxime vellet et niterétur, cum e mari exsilíre non posset, Leo ut proditórem ácriter obiurgávit. At Delphínus respóndens, Nec me, ait, incúses, sed natúram, quae me marínum cum creárit, in terram égredi non sinit.


UNMARKED TEXT. Here is the unmarked text - after practicing with the marked text that you prefer, you should not have any trouble with the unmarked text:

Leo
iuxta litus quoddam
oberrans,
cum Delphinum
summis elatum undis vidisset,
eum
ad societatem secum ineundam
hortatus est,
se
maxime amicos
strenuosque auxiliatores
invicem fore
aiens,
quod ille
quidem aquatilibus,
ipse terrestribus animantibus
imperaret.
Delphinus
libenter annuit,
et societatem iungit.
Cum vero
haud multo post tempore
pugnam
contra silvestrem taurum
Leo esset initurus,
Delphinum
in auxilium vocavit.
Sed ille,
quamvis maxime vellet
et niteretur,
cum e mari exsilire non posset,
Leo
ut proditorem
acriter obiurgavit.
At Delphinus respondens,
Nec me, ait, incuses,
sed naturam,
quae
me marinum cum crearit,
in terram egredi non sinit.



IMAGE. Here is an illustration for the story (image source), showing a dolphin:




Wednesday, May 26, 2010

Lupus et Equus (DeFuria)


Lupus cum per arvum quoddam errāret, forte hordeī cōpiam reperit; sed cum eō ūtī in cibum minimē posset, relictō discessit. Equō autem mox obviam factus, eum ad arvum illud ut venīret hortābātur, aiēns, ut repertum hordeum nōn comēderit, sed ipsī reservāverit, quod dentium equī strepitum audīre, summae sibi esset voluptātī. Cui Equus subiiciēns, Heus tū, ait, sī lupī hordeō vescī possent, haud profectō aurēs ventrī praeposuissēs.

SOURCE: This comes from the Latin translation that accompanies De Furia's edition of the Greek Aesopic corpus, published in 1810 and available at GoogleBooks. This is fable 300 in De Furia; for other versions, see Perry 154.

READ OUT LOUD. Choose which marked text you prefer to practice with - macrons (above) or accent marks (below) - and read the text out loud until you feel comfortable and confident. Then, try reading the unmarked text at the very bottom. It should be easy for you after practicing with the marked texts. :-)


ACCENT MARKS. Here is the text with accent marks, plus some color-coding for the words of three or more syllables (blue: penultimate stress; red: antepenultimate stress):

Lupus cum per arvum quoddam erráret, forte hórdei cópiam réperit; sed cum eo uti in cibum mínime posset, relícto discéssit. Equo autem mox óbviam factus, eum ad arvum illud ut veníret hortabátur, aiens, ut repértum hórdeum non coméderit, sed ipsi reserváverit, quod déntium equi strépitum audíre, summae sibi esset voluptáti. Cui Equus subiíciens, Heus tu, ait, si lupi hórdeo vesci possent, haud profécto aures ventri praeposuísses.


UNMARKED TEXT. Here is the unmarked text - after practicing with the marked text that you prefer, you should not have any trouble with the unmarked text:

Lupus
cum per arvum quoddam
erraret,
forte
hordei copiam reperit;
sed cum eo uti in cibum
minime posset,
relicto discessit.
Equo autem
mox obviam factus,
eum
ad arvum illud ut veniret
hortabatur, aiens,
ut repertum hordeum
non comederit,
sed ipsi reservaverit,
quod
dentium equi strepitum audire,
summae sibi esset voluptati.
Cui Equus subiiciens,
Heus tu, ait,
si lupi
hordeo vesci possent,
haud profecto
aures ventri praeposuisses.



IMAGE. Here is an illustration for the story (image source) showing a horse and a rather friendly-looking wolf - but as the story warns us, the wolf cannot be taken at his word:




Homo et Leo Aureus (DeFuria)


Timidus ūnā et avārus, Leōne aureō repertō, sēipsum sīc alloquēbātur: Quis modo sim nesciō, et quid agam ignōrō, ita sum mente animōque dēiectus. Hinc mē aurī cōpia, hinc timor rapit. Quae fors igitur, quisve Deōrum aureum Leōnem effinxit? At nunc meus animus in praesentiā sibi ipsī adversātur. Amat enim aurum, sed metuit, nē aurō īnsidiae subsint. Ō fortūna, quae tē mihi praebēs, neque fruī permittis! Ō iniucundus thesaurus! Ō inūtilis grātia Deōrum! quōmodo nunc ūtar? Quid cōnsiliī capiam? Profectō domum abībō, domesticōs accersam, quōrum numerō et auxiliō frētus hanc aurī massam hinc asportābō, ac simul procul spectātor erō.

SOURCE: This comes from the Latin translation that accompanies De Furia's edition of the Greek Aesopic corpus, published in 1810 and available at GoogleBooks. This is fable 295 in De Furia; for other versions, see Perry 71.

READ OUT LOUD. Choose which marked text you prefer to practice with - macrons (above) or accent marks (below) - and read the text out loud until you feel comfortable and confident. Then, try reading the unmarked text at the very bottom. It should be easy for you after practicing with the marked texts. :-)


ACCENT MARKS. Here is the text with accent marks, plus some color-coding for the words of three or more syllables (blue: penultimate stress; red: antepenultimate stress):

Tímidus una et avárus, Leóne aúreo repérto, seípsum sic alloquebátur: Quis modo sim néscio, et quid agam ignóro, ita sum mente animóque deiéctus. Hinc me auri cópia, hinc timor rapit. Quae fors ígitur, quisve Deórum aúreum Leónem effínxit? At nunc meus ánimus in praeséntia sibi ipsi adversátur. Amat enim aurum, sed métuit, ne auro insídiae subsint. O fortúna, quae te mihi praebes, neque frui permíttis! o iniucúndus thesaúrus! o inútilis grátia Deórum! quómodo nunc utar? Quid consílii cápiam? Profécto domum abíbo, domésticos accérsam, quorum número et auxílio fretus hanc auri massam hinc asportábo, ac simul procul spectátor ero.


UNMARKED TEXT. Here is the unmarked text - after practicing with the marked text that you prefer, you should not have any trouble with the unmarked text:

Timidus una et avarus,
Leone aureo reperto,
seipsum sic alloquebatur:
Quis modo sim
nescio,
et quid agam
ignoro,
ita sum
mente animoque deiectus.
Hinc me
auri copia,
hinc
timor rapit.
Quae fors igitur,
quisve Deorum
aureum Leonem effinxit?
At nunc meus animus
in praesentia
sibi ipsi adversatur.
Amat enim aurum,
sed metuit,
ne auro insidiae subsint.
O fortuna,
quae te mihi praebes,
neque frui permittis!
O iniucundus thesaurus!
O inutilis gratia Deorum!
Quomodo nunc utar?
Quid consilii capiam?
Profecto domum abibo,
domesticos accersam,
quorum
numero et auxilio fretus
hanc auri massam
hinc asportabo,
ac simul
procul spectator ero.



IMAGE. Here is an illustration for the story (image source), showing a golden lion: